| Chapter 8 |
1 |
notam autem facimus vobis fratres gratiam Dei quae data est in ecclesiis Macedoniae --
|
2 |
quod in multo experimento tribulationis abundantia gaudii ipsorum et altissima paupertas eorum abundavit in divitias simplicitatis eorum --
|
3 |
quia secundum virtutem testimonium illis reddo et supra virtutem voluntarii fuerunt --
|
4 |
cum multa exhortatione obsecrantes nos gratiam et communicationem ministerii quod fit in sanctos --
|
5 |
et non sicut speravimus sed semet ipsos dederunt primum Domino deinde nobis per voluntatem Dei --
|
6 |
ita ut rogaremus Titum ut quemadmodum coepit ita et perficiat in vos etiam gratiam istam --
|
7 |
sed sicut in omnibus abundatis fide et sermone et scientia et omni sollicitudine et caritate vestra in nos ut et in hac gratia abundetis --
|
8 |
non quasi imperans dico sed per aliorum sollicitudinem etiam vestrae caritatis ingenitum bonum conprobans --
|
9 |
scitis enim gratiam Domini nostri Iesu Christi quoniam propter vos egenus factus est cum esset dives ut illius inopia vos divites essetis --
|
10 |
et consilium in hoc do hoc enim vobis utile est qui non solum facere sed et velle coepistis ab anno priore --
|
11 |
nunc vero et facto perficite ut quemadmodum promptus est animus voluntatis ita sit et perficiendi ex eo quod habetis --
|
12 |
si enim voluntas prompta est secundum id quod habet accepta est non secundum quod non habet --
|
13 |
non enim ut aliis sit remissio vobis autem tribulatio sed ex aequalitate --
|
14 |
in praesenti tempore vestra abundantia illorum inopiam suppleat ut et illorum abundantia vestrae inopiae sit supplementum ut fiat aequalitas sicut scriptum est --
|
15 |
qui multum non abundavit et qui modicum non minoravit --
|
16 |
gratias autem Deo qui dedit eandem sollicitudinem pro vobis in corde Titi --
|
17 |
quoniam exhortationem quidem suscepit sed cum sollicitior esset sua voluntate profectus est ad vos --
|
18 |
misimus etiam cum illo fratrem cuius laus est in evangelio per omnes ecclesias --
|
19 |
non solum autem sed et ordinatus ab ecclesiis comes peregrinationis nostrae in hac gratia quae ministratur a nobis ad Domini gloriam et destinatam voluntatem nostram --
|
20 |
devitantes hoc ne quis nos vituperet in hac plenitudine quae ministratur a nobis --
|
21 |
providemus enim bona non solum coram Deo sed etiam coram hominibus --
|
22 |
misimus autem cum illis et fratrem nostrum quem probavimus in multis saepe sollicitum esse nunc autem multo sollicitiorem confidentia multa in vos --
|
23 |
sive pro Tito qui est socius meus et in vos adiutor sive fratres nostri apostoli ecclesiarum gloriae Christi --
|
24 |
ostensionem ergo quae est caritatis vestrae et nostrae gloriae pro vobis in illos ostendite in faciem ecclesiarum --
|