| Chapter 7 |
1 |
de quibus autem scripsistis bonum est homini mulierem non tangere --
|
2 |
propter fornicationes autem unusquisque suam uxorem habeat et unaquaeque suum virum habeat --
|
3 |
uxori vir debitum reddat similiter autem et uxor viro --
|
4 |
mulier sui corporis potestatem non habet sed vir similiter autem et vir sui corporis potestatem non habet sed mulier --
|
5 |
nolite fraudare invicem nisi forte ex consensu ad tempus ut vacetis orationi et iterum revertimini in id ipsum ne temptet vos Satanas propter incontinentiam vestram --
|
6 |
hoc autem dico secundum indulgentiam non secundum imperium --
|
7 |
volo autem omnes homines esse sicut me ipsum sed unusquisque proprium habet donum ex Deo alius quidem sic alius vero sic --
|
8 |
dico autem non nuptis et viduis bonum est illis si sic maneant sicut et ego --
|
9 |
quod si non se continent nubant melius est enim nubere quam uri --
|
10 |
his autem qui matrimonio iuncti sunt praecipio non ego sed Dominus uxorem a viro non discedere --
|
11 |
quod si discesserit manere innuptam aut viro suo reconciliari et vir uxorem ne dimittat --
|
12 |
nam ceteris ego dico non Dominus si quis frater uxorem habet infidelem et haec consentit habitare cum illo non dimittat illam --
|
13 |
et si qua mulier habet virum infidelem et hic consentit habitare cum illa non dimittat virum --
|
14 |
sanctificatus est enim vir infidelis in muliere fideli et sanctificata est mulier infidelis per virum fidelem alioquin filii vestri inmundi essent nunc autem sancti sunt --
|
15 |
quod si infidelis discedit discedat non est enim servituti subiectus frater aut soror in eiusmodi in pace autem vocavit nos Deus --
|
16 |
unde enim scis mulier si virum salvum facies aut unde scis vir si mulierem salvam facies --
|
17 |
nisi unicuique sicut divisit Dominus unumquemque sicut vocavit Deus ita ambulet et sic in omnibus ecclesiis doceo --
|
18 |
circumcisus aliquis vocatus est non adducat praeputium in praeputio aliquis vocatus est non circumcidatur --
|
19 |
circumcisio nihil est et praeputium nihil est sed observatio mandatorum Dei --
|
20 |
unusquisque in qua vocatione vocatus est in ea permaneat --
|
21 |
servus vocatus es non sit tibi curae sed et si potes liber fieri magis utere --
|
22 |
qui enim in Domino vocatus est servus libertus est Domini similiter qui liber vocatus est servus est Christi --
|
23 |
pretio empti estis nolite fieri servi hominum --
|
24 |
unusquisque in quo vocatus est fratres in hoc maneat apud Deum --
|
25 |
de virginibus autem praeceptum Domini non habeo consilium autem do tamquam misericordiam consecutus a Domino ut sim fidelis --
|
26 |
existimo ergo hoc bonum esse propter instantem necessitatem quoniam bonum est homini sic esse --
|
27 |
alligatus es uxori noli quaerere solutionem solutus es ab uxore noli quaerere uxorem --
|
28 |
si autem acceperis uxorem non peccasti et si nupserit virgo non peccavit tribulationem tamen carnis habebunt huiusmodi ego autem vobis parco --
|
29 |
hoc itaque dico fratres tempus breve est reliquum est ut qui habent uxores tamquam non habentes sint --
|
30 |
et qui flent tamquam non flentes et qui gaudent tamquam non gaudentes et qui emunt tamquam non possidentes --
|
31 |
et qui utuntur hoc mundo tamquam non utantur praeterit enim figura huius mundi --
|
32 |
volo autem vos sine sollicitudine esse qui sine uxore est sollicitus est quae Domini sunt quomodo placeat Deo --
|
33 |
qui autem cum uxore est sollicitus est quae sunt mundi quomodo placeat uxori et divisus est --
|
34 |
et mulier innupta et virgo cogitat quae Domini sunt ut sit sancta et corpore et spiritu quae autem nupta est cogitat quae sunt mundi quomodo placeat viro --
|
35 |
porro hoc ad utilitatem vestram dico non ut laqueum vobis iniciam sed ad id quod honestum est et quod facultatem praebeat sine inpedimento Dominum observandi --
|
36 |
si quis autem turpem se videri existimat super virgine sua quod sit superadulta et ita oportet fieri quod vult faciat non peccat nubat --
|
37 |
nam qui statuit in corde suo firmus non habens necessitatem potestatem autem habet suae voluntatis et hoc iudicavit in corde suo servare virginem suam bene facit --
|
38 |
igitur et qui matrimonio iungit virginem suam bene facit et qui non iungit melius facit --
|
39 |
mulier alligata est quanto tempore vir eius vivit quod si dormierit vir eius liberata est cui vult nubat tantum in Domino --
|
40 |
beatior autem erit si sic permanserit secundum meum consilium puto autem quod et ego Spiritum Dei habeo --
|