| Chapter 5 |
1 |
omnino auditur inter vos fornicatio et talis fornicatio qualis nec inter gentes ita ut uxorem patris aliquis habeat --
|
2 |
et vos inflati estis et non magis luctum habuistis ut tollatur de medio vestrum qui hoc opus fecit --
|
3 |
ego quidem absens corpore praesens autem spiritu iam iudicavi ut praesens eum qui sic operatus est --
|
4 |
in nomine Domini nostri Iesu Christi congregatis vobis et meo spiritu cum virtute Domini Iesu --
|
5 |
tradere huiusmodi Satanae in interitum carnis ut spiritus salvus sit in die Domini Iesu --
|
6 |
non bona gloriatio vestra nescitis quia modicum fermentum totam massam corrumpit --
|
7 |
expurgate vetus fermentum ut sitis nova consparsio sicut estis azymi etenim pascha nostrum immolatus est Christus --
|
8 |
itaque epulemur non in fermento veteri neque in fermento malitiae et nequitiae sed in azymis sinceritatis et veritatis --
|
9 |
scripsi vobis in epistula ne commisceamini fornicariis --
|
10 |
non utique fornicariis huius mundi aut avaris aut rapacibus aut idolis servientibus alioquin debueratis de hoc mundo exisse --
|
11 |
nunc autem scripsi vobis non commisceri si is qui frater nominatur est fornicator aut avarus aut idolis serviens aut maledicus aut ebriosus aut rapax cum eiusmodi nec cibum sumere --
|
12 |
quid enim mihi de his qui foris sunt iudicare nonne de his qui intus sunt vos iudicatis --
|
13 |
nam eos qui foris sunt Deus iudicabit auferte malum ex vobis ipsis --
|