| Chapter 14 |
1 |
infirmum autem in fide adsumite non in disceptationibus cogitationum --
|
2 |
alius enim credit manducare omnia qui autem infirmus est holus manducat --
|
3 |
is qui manducat non manducantem non spernat et qui non manducat manducantem non iudicet Deus enim illum adsumpsit --
|
4 |
tu quis es qui iudices alienum servum suo domino stat aut cadit stabit autem potens est enim Deus statuere illum --
|
5 |
nam alius iudicat diem plus inter diem alius iudicat omnem diem unusquisque in suo sensu abundet --
|
6 |
qui sapit diem Domino sapit et qui manducat Domino manducat gratias enim agit Deo et qui non manducat Domino non manducat et gratias agit Deo --
|
7 |
nemo enim nostrum sibi vivit et nemo sibi moritur --
|
8 |
sive enim vivimus Domino vivimus sive morimur Domino morimur sive ergo vivimus sive morimur Domini sumus --
|
9 |
in hoc enim Christus et mortuus est et revixit ut et mortuorum et vivorum dominetur --
|
10 |
tu autem quid iudicas fratrem tuum aut tu quare spernis fratrem tuum omnes enim stabimus ante tribunal Dei --
|
11 |
scriptum est enim vivo ego dicit Dominus quoniam mihi flectet omne genu et omnis lingua confitebitur Deo --
|
12 |
itaque unusquisque nostrum pro se rationem reddet Deo --
|
13 |
non ergo amplius invicem iudicemus sed hoc iudicate magis ne ponatis offendiculum fratri vel scandalum --
|
14 |
scio et confido in Domino Iesu quia nihil commune per ipsum nisi ei qui existimat quid commune esse illi commune est --
|
15 |
si enim propter cibum frater tuus contristatur iam non secundum caritatem ambulas noli cibo tuo illum perdere pro quo Christus mortuus est --
|
16 |
non ergo blasphemetur bonum nostrum --
|
17 |
non est regnum Dei esca et potus sed iustitia et pax et gaudium in Spiritu Sancto --
|
18 |
qui enim in hoc servit Christo placet Deo et probatus est hominibus --
|
19 |
itaque quae pacis sunt sectemur et quae aedificationis sunt in invicem --
|
20 |
noli propter escam destruere opus Dei omnia quidem munda sunt sed malum est homini qui per offendiculum manducat --
|
21 |
bonum est non manducare carnem et non bibere vinum neque in quo frater tuus offendit aut scandalizatur aut infirmatur --
|
22 |
tu fidem habes penes temet ipsum habe coram Deo beatus qui non iudicat semet ipsum in eo quo probat --
|
23 |
qui autem discernit si manducaverit damnatus est quia non ex fide omne autem quod non ex fide peccatum est --
|