| Chapter 12 |
1 |
obsecro itaque vos fratres per misericordiam Dei ut exhibeatis corpora vestra hostiam viventem sanctam Deo placentem rationabile obsequium vestrum --
|
2 |
et nolite conformari huic saeculo sed reformamini in novitate sensus vestri ut probetis quae sit voluntas Dei bona et placens et perfecta --
|
3 |
dico enim per gratiam quae data est mihi omnibus qui sunt inter vos non plus sapere quam oportet sapere sed sapere ad sobrietatem unicuique sicut Deus divisit mensuram fidei --
|
4 |
sicut enim in uno corpore multa membra habemus omnia autem membra non eundem actum habent --
|
5 |
ita multi unum corpus sumus in Christo singuli autem alter alterius membra --
|
6 |
habentes autem donationes secundum gratiam quae data est nobis differentes sive prophetiam secundum rationem fidei --
|
7 |
sive ministerium in ministrando sive qui docet in doctrina --
|
8 |
qui exhortatur in exhortando qui tribuit in simplicitate qui praeest in sollicitudine qui miseretur in hilaritate --
|
9 |
dilectio sine simulatione odientes malum adherentes bono --
|
10 |
caritatem fraternitatis invicem diligentes honore invicem praevenientes --
|
11 |
sollicitudine non pigri spiritu ferventes Domino servientes --
|
12 |
spe gaudentes in tribulatione patientes orationi instantes --
|
13 |
necessitatibus sanctorum communicantes hospitalitatem sectantes --
|
14 |
benedicite persequentibus benedicite et nolite maledicere --
|
15 |
gaudere cum gaudentibus flere cum flentibus --
|
16 |
id ipsum invicem sentientes non alta sapientes sed humilibus consentientes nolite esse prudentes apud vosmet ipsos --
|
17 |
nulli malum pro malo reddentes providentes bona non tantum coram Deo sed etiam coram omnibus hominibus --
|
18 |
si fieri potest quod ex vobis est cum omnibus hominibus pacem habentes --
|
19 |
non vosmet ipsos defendentes carissimi sed date locum irae scriptum est enim mihi vindictam ego retribuam dicit Dominus --
|
20 |
sed si esurierit inimicus tuus ciba illum si sitit potum da illi hoc enim faciens carbones ignis congeres super caput eius --
|
21 |
noli vinci a malo sed vince in bono malum --
|