| Chapter 10 |
1 |
fratres voluntas quidem cordis mei et obsecratio ad Deum fit pro illis in salutem --
|
2 |
testimonium enim perhibeo illis quod aemulationem Dei habent sed non secundum scientiam --
|
3 |
ignorantes enim Dei iustitiam et suam quaerentes statuere iustitiae Dei non sunt subiecti --
|
4 |
finis enim legis Christus ad iustitiam omni credenti --
|
5 |
Moses enim scripsit quoniam iustitiam quae ex lege est qui fecerit homo vivet in ea --
|
6 |
quae autem ex fide est iustitia sic dicit ne dixeris in corde tuo quis ascendit in caelum id est Christum deducere --
|
7 |
aut quis descendit in abyssum hoc est Christum ex mortuis revocare --
|
8 |
sed quid dicit prope est verbum in ore tuo et in corde tuo hoc est verbum fidei quod praedicamus --
|
9 |
quia si confitearis in ore tuo Dominum Iesum et in corde tuo credideris quod Deus illum excitavit ex mortuis salvus eris --
|
10 |
corde enim creditur ad iustitiam ore autem confessio fit in salutem --
|
11 |
dicit enim scriptura omnis qui credit in illum non confundetur --
|
12 |
non enim est distinctio Iudaei et Graeci nam idem Dominus omnium dives in omnes qui invocant illum --
|
13 |
omnis enim quicumque invocaverit nomen Domini salvus erit --
|
14 |
quomodo ergo invocabunt in quem non crediderunt aut quomodo credent ei quem non audierunt quomodo autem audient sine praedicante --
|
15 |
quomodo vero praedicabunt nisi mittantur sicut scriptum est quam speciosi pedes evangelizantium pacem evangelizantium bona --
|
16 |
sed non omnes oboedierunt evangelio Esaias enim dicit Domine quis credidit auditui nostro --
|
17 |
ergo fides ex auditu auditus autem per verbum Christi --
|
18 |
sed dico numquid non audierunt et quidem in omnem terram exiit sonus eorum et in fines orbis terrae verba eorum --
|
19 |
sed dico numquid Israhel non cognovit primus Moses dicit ego ad aemulationem vos adducam in non gentem in gentem insipientem in iram vos mittam --
|
20 |
Esaias autem audet et dicit inventus sum non quaerentibus me palam apparui his qui me non interrogabant --
|
21 |
ad Israhel autem dicit tota die expandi manus meas ad populum non credentem et contradicentem --
|