| Chapter 8 |
1 |
nihil ergo nunc damnationis est his qui sunt in Christo Iesu qui non secundum carnem ambulant --
|
2 |
lex enim Spiritus vitae in Christo Iesu liberavit me a lege peccati et mortis --
|
3 |
nam quod inpossibile erat legis in quo infirmabatur per carnem Deus Filium suum mittens in similitudinem carnis peccati et de peccato damnavit peccatum in carne --
|
4 |
ut iustificatio legis impleretur in nobis qui non secundum carnem ambulamus sed secundum Spiritum --
|
5 |
qui enim secundum carnem sunt quae carnis sunt sapiunt qui vero secundum Spiritum quae sunt Spiritus sentiunt --
|
6 |
nam prudentia carnis mors prudentia autem Spiritus vita et pax --
|
7 |
quoniam sapientia carnis inimicitia est in Deum legi enim Dei non subicitur nec enim potest --
|
8 |
qui autem in carne sunt Deo placere non possunt --
|
9 |
vos autem in carne non estis sed in Spiritu si tamen Spiritus Dei habitat in vobis si quis autem Spiritum Christi non habet hic non est eius --
|
10 |
si autem Christus in vobis est corpus quidem mortuum est propter peccatum spiritus vero vita propter iustificationem --
|
11 |
quod si Spiritus eius qui suscitavit Iesum a mortuis habitat in vobis qui suscitavit Iesum Christum a mortuis vivificabit et mortalia corpora vestra propter inhabitantem Spiritum eius in vobis --
|
12 |
ergo fratres debitores sumus non carni ut secundum carnem vivamus --
|
13 |
si enim secundum carnem vixeritis moriemini si autem Spiritu facta carnis mortificatis vivetis --
|
14 |
quicumque enim Spiritu Dei aguntur hii filii sunt Dei --
|
15 |
non enim accepistis spiritum servitutis iterum in timore sed accepistis Spiritum adoptionis filiorum in quo clamamus Abba Pater --
|
16 |
ipse Spiritus testimonium reddit spiritui nostro quod sumus filii Dei --
|
17 |
si autem filii et heredes heredes quidem Dei coheredes autem Christi si tamen conpatimur ut et conglorificemur --
|
18 |
existimo enim quod non sunt condignae passiones huius temporis ad futuram gloriam quae revelabitur in nobis --
|
19 |
nam expectatio creaturae revelationem filiorum Dei expectat --
|
20 |
vanitati enim creatura subiecta est non volens sed propter eum qui subiecit in spem --
|
21 |
quia et ipsa creatura liberabitur a servitute corruptionis in libertatem gloriae filiorum Dei --
|
22 |
scimus enim quod omnis creatura ingemescit et parturit usque adhuc --
|
23 |
non solum autem illa sed et nos ipsi primitias Spiritus habentes et ipsi intra nos gemimus adoptionem filiorum expectantes redemptionem corporis nostri --
|
24 |
spe enim salvi facti sumus spes autem quae videtur non est spes nam quod videt quis quid sperat --
|
25 |
si autem quod non videmus speramus per patientiam expectamus --
|
26 |
similiter autem et Spiritus adiuvat infirmitatem nostram nam quid oremus sicut oportet nescimus sed ipse Spiritus postulat pro nobis gemitibus inenarrabilibus --
|
27 |
qui autem scrutatur corda scit quid desideret Spiritus quia secundum Deum postulat pro sanctis --
|
28 |
scimus autem quoniam diligentibus Deum omnia cooperantur in bonum his qui secundum propositum vocati sunt sancti --
|
29 |
nam quos praescivit et praedestinavit conformes fieri imaginis Filii eius ut sit ipse primogenitus in multis fratribus --
|
30 |
quos autem praedestinavit hos et vocavit et quos vocavit hos et iustificavit quos autem iustificavit illos et glorificavit --
|
31 |
quid ergo dicemus ad haec si Deus pro nobis quis contra nos --
|
32 |
qui etiam Filio suo non pepercit sed pro nobis omnibus tradidit illum quomodo non etiam cum illo omnia nobis donabit --
|
33 |
quis accusabit adversus electos Dei Deus qui iustificat --
|
34 |
quis est qui condemnet Christus Iesus qui mortuus est immo qui resurrexit qui et est ad dexteram Dei qui etiam interpellat pro nobis --
|
35 |
quis nos separabit a caritate Christi tribulatio an angustia an persecutio an fames an nuditas an periculum an gladius --
|
36 |
sicut scriptum est quia propter te mortificamur tota die aestimati sumus ut oves occisionis --
|
37 |
sed in his omnibus superamus propter eum qui dilexit nos --
|
38 |
certus sum enim quia neque mors neque vita neque angeli neque principatus neque instantia neque futura neque fortitudines --
|
39 |
neque altitudo neque profundum neque creatura alia poterit nos separare a caritate Dei quae est in Christo Iesu Domino nostro --
|