| Chapter 3 |
1 |
quid ergo amplius est Iudaeo aut quae utilitas circumcisionis --
|
2 |
multum per omnem modum primum quidem quia credita sunt illis eloquia Dei --
|
3 |
quid enim si quidam illorum non crediderunt numquid incredulitas illorum fidem Dei evacuabit absit --
|
4 |
est autem Deus verax omnis autem homo mendax sicut scriptum est ut iustificeris in sermonibus tuis et vincas cum iudicaris --
|
5 |
si autem iniquitas nostra iustitiam Dei commendat quid dicemus numquid iniquus Deus qui infert iram secundum hominem dico --
|
6 |
absit alioquin quomodo iudicabit Deus mundum --
|
7 |
si enim veritas Dei in meo mendacio abundavit in gloriam ipsius quid adhuc et ego tamquam peccator iudicor --
|
8 |
et non sicut blasphemamur et sicut aiunt nos quidam dicere faciamus mala ut veniant bona quorum damnatio iusta est --
|
9 |
quid igitur praecellimus eos nequaquam causati enim sumus Iudaeos et Graecos omnes sub peccato esse --
|
10 |
sicut scriptum est quia non est iustus quisquam --
|
11 |
non est intellegens non est requirens Deum --
|
12 |
omnes declinaverunt simul inutiles facti sunt non est qui faciat bonum non est usque ad unum --
|
13 |
sepulchrum patens est guttur eorum linguis suis dolose agebant venenum aspidum sub labiis eorum --
|
14 |
quorum os maledictione et amaritudine plenum est --
|
15 |
veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem --
|
16 |
contritio et infelicitas in viis eorum --
|
17 |
et viam pacis non cognoverunt --
|
18 |
non est timor Dei ante oculos eorum --
|
19 |
scimus autem quoniam quaecumque lex loquitur his qui in lege sunt loquitur ut omne os obstruatur et subditus fiat omnis mundus Deo --
|
20 |
quia ex operibus legis non iustificabitur omnis caro coram illo per legem enim cognitio peccati --
|
21 |
nunc autem sine lege iustitia Dei manifestata est testificata a lege et prophetis --
|
22 |
iustitia autem Dei per fidem Iesu Christi super omnes qui credunt non enim est distinctio --
|
23 |
omnes enim peccaverunt et egent gloriam Dei --
|
24 |
iustificati gratis per gratiam ipsius per redemptionem quae est in Christo Iesu --
|
25 |
quem proposuit Deus propitiationem per fidem in sanguine ipsius ad ostensionem iustitiae suae propter remissionem praecedentium delictorum --
|
26 |
in sustentatione Dei ad ostensionem iustitiae eius in hoc tempore ut sit ipse iustus et iustificans eum qui ex fide est Iesu --
|
27 |
ubi est ergo gloriatio exclusa est per quam legem factorum non sed per legem fidei --
|
28 |
arbitramur enim iustificari hominem per fidem sine operibus legis --
|
29 |
an Iudaeorum Deus tantum nonne et gentium immo et gentium --
|
30 |
quoniam quidem unus Deus qui iustificabit circumcisionem ex fide et praeputium per fidem --
|
31 |
legem ergo destruimus per fidem absit sed legem statuimus --
|