| Chapter 26 |
1 |
Agrippa vero ad Paulum ait permittitur tibi loqui pro temet ipso tunc Paulus extenta manu coepit rationem reddere --
|
2 |
de omnibus quibus accusor a Iudaeis rex Agrippa aestimo me beatum apud te cum sim defensurus me hodie --
|
3 |
maxime te sciente omnia quae apud Iudaeos sunt consuetudines et quaestiones propter quod obsecro patienter me audias --
|
4 |
et quidem vitam meam a iuventute quae ab initio fuit in gente mea in Hierosolymis noverunt omnes Iudaei --
|
5 |
praescientes me ab initio si velint testimonium perhibere quoniam secundum certissimam sectam nostrae religionis vixi Pharisaeus --
|
6 |
et nunc in spe quae ad patres nostros repromissionis facta est a Deo sto iudicio subiectus --
|
7 |
in quam duodecim tribus nostrae nocte ac die deservientes sperant devenire de qua spe accusor a Iudaeis rex --
|
8 |
quid incredibile iudicatur apud vos si Deus mortuos suscitat --
|
9 |
et ego quidem existimaveram me adversus nomen Iesu Nazareni debere multa contraria agere --
|
10 |
quod et feci Hierosolymis et multos sanctorum ego in carceribus inclusi a principibus sacerdotum potestate accepta et cum occiderentur detuli sententiam --
|
11 |
et per omnes synagogas frequenter puniens eos conpellebam blasphemare et amplius insaniens in eos persequebar usque in exteras civitates --
|
12 |
in quibus dum irem Damascum cum potestate et permissu principum sacerdotum --
|
13 |
die media in via vidi rex de caelo supra splendorem solis circumfulsisse me lumen et eos qui mecum simul erant --
|
14 |
omnesque nos cum decidissemus in terram audivi vocem loquentem mihi hebraica lingua Saule Saule quid me persequeris durum est tibi contra stimulum calcitrare --
|
15 |
ego autem dixi quis es Domine Dominus autem dixit ego sum Iesus quem tu persequeris --
|
16 |
sed exsurge et sta super pedes tuos ad hoc enim apparui tibi ut constituam te ministrum et testem eorum quae vidisti et eorum quibus apparebo tibi --
|
17 |
eripiens te de populo et gentibus in quas nunc ego mitto te --
|
18 |
aperire oculos eorum ut convertantur a tenebris ad lucem et de potestate Satanae ad Deum ut accipiant remissionem peccatorum et sortem inter sanctos per fidem quae est in me --
|
19 |
unde rex Agrippa non fui incredulus caelestis visionis --
|
20 |
sed his qui sunt Damasci primum et Hierosolymis et in omnem regionem Iudaeae et gentibus adnuntiabam ut paenitentiam agerent et converterentur ad Deum digna paenitentiae opera facientes --
|
21 |
hac ex causa me Iudaei cum essem in templo conprehensum temptabant interficere --
|
22 |
auxilio autem adiutus Dei usque in hodiernum diem sto testificans minori atque maiori nihil extra dicens quam ea quae prophetae sunt locuti futura esse et Moses --
|
23 |
si passibilis Christus si primus ex resurrectione mortuorum lumen adnuntiaturus est populo et gentibus --
|
24 |
haec loquente eo et rationem reddente Festus magna voce dixit insanis Paule multae te litterae ad insaniam convertunt --
|
25 |
at Paulus non insanio inquit optime Feste sed veritatis et sobrietatis verba eloquor --
|
26 |
scit enim de his rex ad quem et constanter loquor latere enim eum nihil horum arbitror neque enim in angulo quicquam horum gestum est --
|
27 |
credis rex Agrippa prophetis scio quia credis --
|
28 |
Agrippa autem ad Paulum in modico suades me Christianum fieri --
|
29 |
et Paulus opto apud Deum et in modico et in magno non tantum te sed et omnes hos qui audiunt hodie fieri tales qualis et ego sum exceptis vinculis his --
|
30 |
et exsurrexit rex et praeses et Bernice et qui adsidebant eis --
|
31 |
et cum secessissent loquebantur ad invicem dicentes quia nihil morte aut vinculorum dignum quid facit homo iste --
|
32 |
Agrippa autem Festo dixit dimitti poterat homo hic si non appellasset Caesarem --
|