| Chapter 25 |
1 |
Festus ergo cum venisset in provinciam post triduum ascendit Hierosolymam a Caesarea --
|
2 |
adieruntque eum principes sacerdotum et primi Iudaeorum adversus Paulum et rogabant eum --
|
3 |
postulantes gratiam adversum eum ut iuberet perduci eum Hierusalem insidias tendentes ut eum interficerent in via --
|
4 |
Festus autem respondit servari Paulum in Caesarea se autem maturius profecturum --
|
5 |
qui ergo in vobis ait potentes sunt descendentes simul si quod est in viro crimen accusent eum --
|
6 |
demoratus autem inter eos dies non amplius quam octo aut decem descendit Caesaream et altera die sedit pro tribunali et iussit Paulum adduci --
|
7 |
qui cum perductus esset circumsteterunt eum qui ab Hierosolyma descenderant Iudaei multas et graves causas obicientes quas non poterant probare --
|
8 |
Paulo autem rationem reddente quoniam neque in legem Iudaeorum neque in templum neque in Caesarem quicquam peccavi --
|
9 |
Festus autem volens Iudaeis gratiam praestare respondens Paulo dixit vis Hierosolymam ascendere et ibi de his iudicari apud me --
|
10 |
dixit autem Paulus ad tribunal Caesaris sto ubi me oportet iudicari Iudaeis non nocui sicut tu melius nosti --
|
11 |
si enim nocui aut dignum morte aliquid feci non recuso mori si vero nihil est eorum quae hii accusant me nemo potest me illis donare Caesarem appello --
|
12 |
tunc Festus cum consilio locutus respondit Caesarem appellasti ad Caesarem ibis --
|
13 |
et cum dies aliquot transacti essent Agrippa rex et Bernice descenderunt Caesaream ad salutandum Festum --
|
14 |
et cum dies plures ibi demorarentur Festus regi indicavit de Paulo dicens vir quidam est derelictus a Felice vinctus --
|
15 |
de quo cum essem Hierosolymis adierunt me principes sacerdotum et seniores Iudaeorum postulantes adversus illum damnationem --
|
16 |
ad quos respondi quia non est consuetudo Romanis donare aliquem hominem priusquam is qui accusatur praesentes habeat accusatores locumque defendendi accipiat ad abluenda crimina --
|
17 |
cum ergo huc convenissent sine ulla dilatione sequenti die sedens pro tribunali iussi adduci virum --
|
18 |
de quo cum stetissent accusatores nullam causam deferebant de quibus ego suspicabar malum --
|
19 |
quaestiones vero quasdam de sua superstitione habebant adversus eum et de quodam Iesu defuncto quem adfirmabat Paulus vivere --
|
20 |
haesitans autem ego de huiusmodi quaestione dicebam si vellet ire Hierosolymam et ibi iudicari de istis --
|
21 |
Paulo autem appellante ut servaretur ad Augusti cognitionem iussi servari eum donec mittam eum ad Caesarem --
|
22 |
Agrippa autem ad Festum volebam et ipse hominem audire cras inquit audies eum --
|
23 |
altera autem die cum venisset Agrippa et Bernice cum multa ambitione et introissent in auditorium cum tribunis et viris principalibus civitatis et iubente Festo adductus est Paulus --
|
24 |
et dixit Festus Agrippa rex et omnes qui simul adestis nobiscum viri videtis hunc de quo omnis multitudo Iudaeorum interpellavit me Hierosolymis petens et hic clamantes non oportere eum vivere amplius --
|
25 |
ego vero conperi nihil dignum eum morte admisisse ipso autem hoc appellante Augustum iudicavi mittere --
|
26 |
de quo quid certum scribam domino non habeo propter quod produxi eum ad vos et maxime ad te rex Agrippa ut interrogatione facta habeam quid scribam --
|
27 |
sine ratione enim mihi videtur mittere vinctum et causas eius non significare --
|