| Chapter 23 |
1 |
intendens autem concilium Paulus ait viri fratres ego omni conscientia bona conversatus sum ante Deum usque in hodiernum diem --
|
2 |
princeps autem sacerdotum Ananias praecepit adstantibus sibi percutere os eius --
|
3 |
tunc Paulus ad eum dixit percutiet te Deus paries dealbate et tu sedens iudicas me secundum legem et contra legem iubes me percuti --
|
4 |
et qui adstabant dixerunt summum sacerdotem Dei maledicis --
|
5 |
dixit autem Paulus nesciebam fratres quia princeps est sacerdotum scriptum est enim principem populi tui non maledices --
|
6 |
sciens autem Paulus quia una pars esset Sadducaeorum et altera Pharisaeorum exclamavit in concilio viri fratres ego Pharisaeus sum filius Pharisaeorum de spe et resurrectione mortuorum ego iudicor --
|
7 |
et cum haec dixisset facta est dissensio inter Pharisaeos et Sadducaeos et soluta est multitudo --
|
8 |
Sadducaei enim dicunt non esse resurrectionem neque angelum neque spiritum Pharisaei autem utrumque confitentur --
|
9 |
factus est autem clamor magnus et surgentes quidam Pharisaeorum pugnabant dicentes nihil mali invenimus in homine isto quod si spiritus locutus est ei aut angelus --
|
10 |
et cum magna dissensio facta esset timens tribunus ne discerperetur Paulus ab ipsis iussit milites descendere et rapere eum de medio eorum ac deducere eum in castra --
|
11 |
sequenti autem nocte adsistens ei Dominus ait constans esto sicut enim testificatus es de me Hierusalem sic te oportet et Romae testificari --
|
12 |
facta autem die collegerunt se quidam ex Iudaeis et devoverunt se dicentes neque manducaturos neque bibituros donec occiderent Paulum --
|
13 |
erant autem plus quam quadraginta qui hanc coniurationem fecerant --
|
14 |
qui accesserunt ad principes sacerdotum et seniores et dixerunt devotione devovimus nos nihil gustaturos donec occidamus Paulum --
|
15 |
nunc ergo vos notum facite tribuno cum concilio ut producat illum ad vos tamquam aliquid certius cognituri de eo nos vero priusquam adpropiet parati sumus interficere illum --
|
16 |
quod cum audisset filius sororis Pauli insidias venit et intravit in castra nuntiavitque Paulo --
|
17 |
vocans autem Paulus ad se unum ex centurionibus ait adulescentem hunc perduc ad tribunum habet enim aliquid indicare illi --
|
18 |
et ille quidem adsumens eum duxit ad tribunum et ait vinctus Paulus vocans rogavit me hunc adulescentem perducere ad te habentem aliquid loqui tibi --
|
19 |
adprehendens autem tribunus manum illius secessit cum eo seorsum et interrogavit illum quid est quod habes indicare mihi --
|
20 |
ille autem dixit Iudaeis convenit rogare te ut crastina die Paulum producas in concilium quasi aliquid certius inquisituri sint de illo --
|
21 |
tu vero ne credideris illis insidiantur enim ei ex eis viri amplius quadraginta qui se devoverunt non manducare neque bibere donec interficiant eum et nunc parati sunt expectantes promissum tuum --
|
22 |
tribunus igitur dimisit adulescentem praecipiens ne cui loqueretur quoniam haec nota sibi fecisset --
|
23 |
et vocatis duobus centurionibus dixit illis parate milites ducentos ut eant usque Caesaream et equites septuaginta et lancearios ducentos a tertia hora noctis --
|
24 |
et iumenta praeparate ut inponentes Paulum salvum perducerent ad Felicem praesidem --
|
25 |
[] --
|
26 |
scribens epistulam continentem haec Claudius Lysias optimo praesidi Felici salutem --
|
27 |
virum hunc conprehensum a Iudaeis et incipientem interfici ab eis superveniens cum exercitu eripui cognito quia Romanus est --
|
28 |
volensque scire causam quam obiciebant illi deduxi eum in concilium eorum --
|
29 |
quem inveni accusari de quaestionibus legis ipsorum nihil vero dignum morte aut vinculis habentem crimen --
|
30 |
et cum mihi perlatum esset de insidiis quas paraverunt ei misi ad te denuntians et accusatoribus ut dicant apud te --
|
31 |
milites ergo secundum praeceptum sibi adsumentes Paulum duxerunt per noctem in Antipatridem --
|
32 |
et postera die dimissis equitibus ut irent cum eo reversi sunt ad castra --
|
33 |
qui cum venissent Caesaream et tradidissent epistulam praesidi statuerunt ante illum et Paulum --
|
34 |
cum legisset autem et interrogasset de qua provincia esset et cognoscens quia de Cilicia --
|
35 |
audiam te inquit cum et accusatores tui venerint iussitque in praetorio Herodis custodiri eum --
|