| Chapter 18 |
1 |
post haec egressus ab Athenis venit Corinthum --
|
2 |
et inveniens quendam Iudaeum nomine Aquilam Ponticum genere qui nuper venerat ab Italia et Priscillam uxorem eius eo quod praecepisset Claudius discedere omnes Iudaeos a Roma accessit ad eos --
|
3 |
et quia eiusdem erat artis manebat apud eos et operabatur erat autem scenofactoriae artis --
|
4 |
[] --
|
5 |
cum venissent autem de Macedonia Silas et Timotheus instabat verbo Paulus testificans Iudaeis esse Christum Iesum --
|
6 |
contradicentibus autem eis et blasphemantibus excutiens vestimenta dixit ad eos sanguis vester super caput vestrum mundus ego ex hoc ad gentes vadam --
|
7 |
et migrans inde intravit in domum cuiusdam nomine Titi Iusti colentis Deum cuius domus erat coniuncta synagogae --
|
8 |
Crispus autem archisynagogus credidit Domino cum omni domo sua et multi Corinthiorum audientes credebant et baptizabantur --
|
9 |
dixit autem Dominus nocte per visionem Paulo noli timere sed loquere et ne taceas --
|
10 |
propter quod ego sum tecum et nemo adponetur tibi ut noceat te quoniam populus est mihi multus in hac civitate --
|
11 |
sedit autem annum et sex menses docens apud eos verbum Dei --
|
12 |
Gallione autem proconsule Achaiae insurrexerunt uno animo Iudaei in Paulum et adduxerunt eum ad tribunal --
|
13 |
dicentes quia contra legem hic persuadet hominibus colere Deum --
|
14 |
incipiente autem Paulo aperire os dixit Gallio ad Iudaeos si quidem esset iniquum aliquid aut facinus pessimum o viri iudaei recte vos sustinerem --
|
15 |
si vero quaestiones sunt de verbo et nominibus et legis vestrae vos ipsi videritis iudex ego horum nolo esse --
|
16 |
et minavit eos a tribunali --
|
17 |
adprehendentes autem omnes Sosthenen principem synagogae percutiebant ante tribunal et nihil eorum Gallioni curae erat --
|
18 |
Paulus vero cum adhuc sustinuisset dies multos fratribus valefaciens navigavit Syriam et cum eo Priscilla et Aquila qui sibi totonderat in Cencris caput habebat enim votum --
|
19 |
devenitque Ephesum et illos ibi reliquit ipse vero ingressus synagogam disputavit cum Iudaeis --
|
20 |
rogantibus autem eis ut ampliori tempore maneret non consensit --
|
21 |
sed valefaciens et dicens iterum revertar ad vos Deo volente profectus est ab Epheso --
|
22 |
et descendens Caesaream ascendit et salutavit ecclesiam et descendit Antiochiam --
|
23 |
et facto ibi aliquanto tempore profectus est perambulans ex ordine galaticam regionem et Frygiam confirmans omnes discipulos --
|
24 |
Iudaeus autem quidam Apollo nomine Alexandrinus natione vir eloquens devenit Ephesum potens in scripturis --
|
25 |
hic erat edoctus viam Domini et fervens spiritu loquebatur et docebat diligenter ea quae sunt Iesu sciens tantum baptisma Iohannis --
|
26 |
hic ergo coepit fiducialiter agere in synagoga quem cum audissent Priscilla et Aquila adsumpserunt eum et diligentius exposuerunt ei viam Dei --
|
27 |
cum autem vellet ire Achaiam exhortati fratres scripserunt discipulis ut susciperent eum qui cum venisset contulit multum his qui crediderant --
|
28 |
vehementer enim Iudaeos revincebat publice ostendens per scripturas esse Christum Iesum --
|