| Chapter 7 |
1 |
dixit autem princeps sacerdotum si haec ita se habent --
|
2 |
qui ait viri fratres et patres audite Deus gloriae apparuit patri nostro Abraham cum esset in Mesopotamiam priusquam moraretur in Charram --
|
3 |
et dixit ad illum exi de terra tua et de cognatione tua et veni in terram quam tibi monstravero --
|
4 |
tunc exiit de terra Chaldeorum et habitavit in Charram et inde postquam mortuus est pater eius transtulit illum in terram istam in qua nunc vos habitatis --
|
5 |
et non dedit illi hereditatem in ea nec passum pedis et repromisit dare illi eam in possessionem et semini eius post ipsum cum non haberet filium --
|
6 |
locutus est autem Deus quia erit semen eius accola in terra aliena et servituti eos subicient et male tractabunt eos annis quadringentis --
|
7 |
et gentem cui servierint iudicabo ego dixit Deus et post haec exibunt et deservient mihi in loco isto --
|
8 |
et dedit illi testamentum circumcisionis et sic genuit Isaac et circumcidit eum die octava et Isaac Iacob et Iacob duodecim patriarchas --
|
9 |
et patriarchae aemulantes Ioseph vendiderunt in Aegyptum et erat Deus cum eo --
|
10 |
et eripuit eum ex omnibus tribulationibus eius et dedit ei gratiam et sapientiam in conspectu Pharaonis regis Aegypti et constituit eum praepositum super Aegyptum et super omnem domum suam --
|
11 |
venit autem fames in universam Aegyptum et Chanaan et tribulatio magna et non inveniebant cibos patres nostri --
|
12 |
cum audisset autem Iacob esse frumentum in Aegypto misit patres nostros primum --
|
13 |
et in secundo cognitus est Ioseph a fratribus suis et manifestatum est Pharaoni genus eius --
|
14 |
mittens autem Ioseph accersivit Iacob patrem suum et omnem cognationem in animabus septuaginta quinque --
|
15 |
et descendit Iacob in Aegyptum et defunctus est ipse et patres nostri --
|
16 |
et translati sunt in Sychem et positi sunt in sepulchro quod emit Abraham pretio argenti a filiis Emmor filii Sychem --
|
17 |
cum adpropinquaret autem tempus repromissionis quam confessus erat Deus Abrahae crevit populus et multiplicatus est in Aegypto --
|
18 |
quoadusque surrexit rex alius in Aegypto qui non sciebat Ioseph --
|
19 |
hic circumveniens genus nostrum adflixit patres ut exponerent infantes suos ne vivificarentur --
|
20 |
eodem tempore natus est Moses et fuit gratus Deo qui nutritus est tribus mensibus in domo patris sui --
|
21 |
exposito autem illo sustulit eum filia Pharaonis et enutrivit eum sibi in filium --
|
22 |
et eruditus est Moses omni sapientia Aegyptiorum et erat potens in verbis et in operibus suis --
|
23 |
cum autem impleretur ei quadraginta annorum tempus ascendit in cor eius ut visitaret fratres suos filios Israhel --
|
24 |
et cum vidisset quendam iniuriam patientem vindicavit illum et fecit ultionem ei qui iniuriam sustinebat percusso Aegyptio --
|
25 |
existimabat autem intellegere fratres quoniam Deus per manum ipsius daret salutem illis at illi non intellexerunt --
|
26 |
sequenti vero die apparuit illis litigantibus et reconciliabat eos in pacem dicens viri fratres estis ut quid nocetis alterutrum --
|
27 |
qui autem iniuriam faciebat proximo reppulit eum dicens quis te constituit principem et iudicem super nos --
|
28 |
numquid interficere me tu vis quemadmodum interfecisti heri Aegyptium --
|
29 |
fugit autem Moses in verbo isto et factus est advena in terra Madiam ubi generavit filios duos --
|
30 |
et expletis annis quadraginta apparuit illi in deserto montis Sina angelus in igne flammae rubi --
|
31 |
Moses autem videns admiratus est visum et accedente illo ut consideraret facta est vox Domini --
|
32 |
ego Deus patrum tuorum Deus Abraham et Deus Isaac et Deus Iacob tremefactus autem Moses non audebat considerare --
|
33 |
dixit autem illi Dominus solve calciamentum pedum tuorum locus enim in quo stas terra sancta est --
|
34 |
videns vidi adflictionem populi mei qui est in Aegypto et gemitum eorum audivi et descendi liberare eos et nunc veni et mittam te in Aegyptum --
|
35 |
hunc Mosen quem negaverunt dicentes quis te constituit principem et iudicem hunc Deus principem et redemptorem misit cum manu angeli qui apparuit illi in rubo --
|
36 |
hic eduxit illos faciens prodigia et signa in terra Aegypti et in Rubro mari et in deserto annis quadraginta --
|
37 |
hic est Moses qui dixit filiis Israhel prophetam vobis suscitabit Deus de fratribus vestris tamquam me --
|
38 |
hic est qui fuit in ecclesia in solitudine cum angelo qui loquebatur ei in monte Sina et cum patribus nostris qui accepit verba vitae dare nobis --
|
39 |
cui noluerunt oboedire patres nostri sed reppulerunt et aversi sunt cordibus suis in Aegyptum --
|
40 |
dicentes ad Aaron fac nobis deos qui praecedant nos Moses enim hic qui eduxit nos de terra Aegypti nescimus quid factum sit ei --
|
41 |
et vitulum fecerunt in illis diebus et obtulerunt hostiam simulacro et laetabantur in operibus manuum suarum --
|
42 |
convertit autem Deus et tradidit eos servire militiae caeli sicut scriptum est in libro Prophetarum numquid victimas aut hostias obtulistis mihi annis quadraginta in deserto domus Israhel --
|
43 |
et suscepistis tabernaculum Moloch et sidus dei vestri Rempham figuras quas fecistis adorare eas et transferam vos trans Babylonem --
|
44 |
tabernaculum testimonii fuit patribus nostris in deserto sicut disposuit loquens ad Mosen ut faceret illud secundum formam quam viderat --
|
45 |
quod et induxerunt suscipientes patres nostri cum Iesu in possessionem gentium quas expulit Deus a facie patrum nostrorum usque in diebus David --
|
46 |
qui invenit gratiam ante Deum et petiit ut inveniret tabernaculum Deo Iacob --
|
47 |
Salomon autem aedificavit illi domum --
|
48 |
sed non Excelsus in manufactis habitat sicut propheta dicit --
|
49 |
caelum mihi sedis est terra autem scabillum pedum meorum quam domum aedificabitis mihi dicit Dominus aut quis locus requietionis meae est --
|
50 |
nonne manus mea fecit haec omnia --
|
51 |
dura cervice et incircumcisi cordibus et auribus vos semper Spiritui Sancto resistitis sicut patres vestri et vos --
|
52 |
quem prophetarum non sunt persecuti patres vestri et occiderunt eos qui praenuntiabant de adventu Iusti cuius vos nunc proditores et homicidae fuistis --
|
53 |
qui accepistis legem in dispositionem angelorum et non custodistis --
|
54 |
audientes autem haec dissecabantur cordibus suis et stridebant dentibus in eum --
|
55 |
cum autem esset plenus Spiritu Sancto intendens in caelum vidit gloriam Dei et Iesum stantem a dextris Dei et ait ecce video caelos apertos et Filium hominis a dextris stantem Dei --
|
56 |
exclamantes autem voce magna continuerunt aures suas et impetum fecerunt unianimiter in eum --
|
57 |
et eicientes eum extra civitatem lapidabant et testes deposuerunt vestimenta sua secus pedes adulescentis qui vocabatur Saulus --
|
58 |
et lapidabant Stephanum invocantem et dicentem Domine Iesu suscipe spiritum meum --
|
59 |
positis autem genibus clamavit voce magna Domine ne statuas illis hoc peccatum et cum hoc dixisset obdormivit Saulus autem erat consentiens neci eius --
|