| Chapter 11 |
1 |
erat autem quidam languens Lazarus a Bethania de castello Mariae et Marthae sororis eius --
|
2 |
Maria autem erat quae unxit Dominum unguento et extersit pedes eius capillis suis cuius frater Lazarus infirmabatur --
|
3 |
miserunt ergo sorores ad eum dicentes Domine ecce quem amas infirmatur --
|
4 |
audiens autem Iesus dixit eis infirmitas haec non est ad mortem sed pro gloria Dei ut glorificetur Filius Dei per eam --
|
5 |
diligebat autem Iesus Martham et sororem eius Mariam et Lazarum --
|
6 |
ut ergo audivit quia infirmabatur tunc quidem mansit in eodem loco duobus diebus --
|
7 |
deinde post haec dicit discipulis suis eamus in Iudaeam iterum --
|
8 |
dicunt ei discipuli rabbi nunc quaerebant te Iudaei lapidare et iterum vadis illuc --
|
9 |
respondit Iesus nonne duodecim horae sunt diei si quis ambulaverit in die non offendit quia lucem huius mundi videt --
|
10 |
si autem ambulaverit nocte offendit quia lux non est in eo --
|
11 |
haec ait et post hoc dicit eis Lazarus amicus noster dormit sed vado ut a somno exsuscitem eum --
|
12 |
dixerunt ergo discipuli eius Domine si dormit salvus erit --
|
13 |
dixerat autem Iesus de morte eius illi autem putaverunt quia de dormitione somni diceret --
|
14 |
tunc ergo dixit eis Iesus manifeste Lazarus mortuus est --
|
15 |
et gaudeo propter vos ut credatis quoniam non eram ibi sed eamus ad eum --
|
16 |
dixit ergo Thomas qui dicitur Didymus ad condiscipulos eamus et nos ut moriamur cum eo --
|
17 |
venit itaque Iesus et invenit eum quattuor dies iam in monumento habentem --
|
18 |
erat autem Bethania iuxta Hierosolyma quasi stadiis quindecim --
|
19 |
multi autem ex Iudaeis venerant ad Martham et Mariam ut consolarentur eas de fratre suo --
|
20 |
Martha ergo ut audivit quia Iesus venit occurrit illi Maria autem domi sedebat --
|
21 |
dixit ergo Martha ad Iesum Domine si fuisses hic frater meus non fuisset mortuus --
|
22 |
sed et nunc scio quia quaecumque poposceris a Deo dabit tibi Deus --
|
23 |
dicit illi Iesus resurget frater tuus --
|
24 |
dicit ei Martha scio quia resurget in resurrectione in novissima die --
|
25 |
dixit ei Iesus ego sum resurrectio et vita qui credit in me et si mortuus fuerit vivet --
|
26 |
et omnis qui vivit et credit in me non morietur in aeternum credis hoc --
|
27 |
ait illi utique Domine ego credidi quia tu es Christus Filius Dei qui in mundum venisti --
|
28 |
et cum haec dixisset abiit et vocavit Mariam sororem suam silentio dicens magister adest et vocat te --
|
29 |
illa ut audivit surgit cito et venit ad eum --
|
30 |
nondum enim venerat Iesus in castellum sed erat adhuc in illo loco ubi occurrerat ei Martha --
|
31 |
Iudaei igitur qui erant cum ea in domo et consolabantur eam cum vidissent Mariam quia cito surrexit et exiit secuti sunt eam dicentes quia vadit ad monumentum ut ploret ibi --
|
32 |
Maria ergo cum venisset ubi erat Iesus videns eum cecidit ad pedes eius et dixit ei Domine si fuisses hic non esset mortuus frater meus --
|
33 |
Iesus ergo ut vidit eam plorantem et Iudaeos qui venerant cum ea plorantes fremuit spiritu et turbavit se ipsum --
|
34 |
et dixit ubi posuistis eum dicunt ei Domine veni et vide --
|
35 |
et lacrimatus est Iesus --
|
36 |
dixerunt ergo Iudaei ecce quomodo amabat eum --
|
37 |
quidam autem dixerunt ex ipsis non poterat hic qui aperuit oculos caeci facere ut et hic non moreretur --
|
38 |
Iesus ergo rursum fremens in semet ipso venit ad monumentum erat autem spelunca et lapis superpositus erat ei --
|
39 |
ait Iesus tollite lapidem dicit ei Martha soror eius qui mortuus fuerat Domine iam fetet quadriduanus enim est --
|
40 |
dicit ei Iesus nonne dixi tibi quoniam si credideris videbis gloriam Dei --
|
41 |
tulerunt ergo lapidem Iesus autem elevatis sursum oculis dixit Pater gratias ago tibi quoniam audisti me --
|
42 |
ego autem sciebam quia semper me audis sed propter populum qui circumstat dixi ut credant quia tu me misisti --
|
43 |
haec cum dixisset voce magna clamavit Lazare veni foras --
|
44 |
et statim prodiit qui fuerat mortuus ligatus pedes et manus institis et facies illius sudario erat ligata dicit Iesus eis solvite eum et sinite abire --
|
45 |
multi ergo ex Iudaeis qui venerant ad Mariam et viderant quae fecit crediderunt in eum --
|
46 |
quidam autem ex ipsis abierunt ad Pharisaeos et dixerunt eis quae fecit Iesus --
|
47 |
collegerunt ergo pontifices et Pharisaei concilium et dicebant quid facimus quia hic homo multa signa facit --
|
48 |
si dimittimus eum sic omnes credent in eum et venient Romani et tollent nostrum et locum et gentem --
|
49 |
unus autem ex ipsis Caiaphas cum esset pontifex anni illius dixit eis vos nescitis quicquam --
|
50 |
nec cogitatis quia expedit nobis ut unus moriatur homo pro populo et non tota gens pereat --
|
51 |
hoc autem a semet ipso non dixit sed cum esset pontifex anni illius prophetavit quia Iesus moriturus erat pro gente --
|
52 |
et non tantum pro gente sed et ut filios Dei qui erant dispersi congregaret in unum --
|
53 |
ab illo ergo die cogitaverunt ut interficerent eum --
|
54 |
Iesus ergo iam non in palam ambulabat apud Iudaeos sed abiit in regionem iuxta desertum in civitatem quae dicitur Efrem et ibi morabatur cum discipulis --
|
55 |
proximum autem erat pascha Iudaeorum et ascenderunt multi Hierosolyma de regione ante pascha ut sanctificarent se ipsos --
|
56 |
quaerebant ergo Iesum et conloquebantur ad invicem in templo stantes quid putatis quia non veniat ad diem festum --
|
57 |
dederant autem pontifices et Pharisaei mandatum ut si quis cognoverit ubi sit indicet ut adprehendant eum --
|