| Chapter 3 |
1 |
erat autem homo ex Pharisaeis Nicodemus nomine princeps Iudaeorum --
|
2 |
hic venit ad eum nocte et dixit ei rabbi scimus quia a Deo venisti magister nemo enim potest haec signa facere quae tu facis nisi fuerit Deus cum eo --
|
3 |
respondit Iesus et dixit ei amen amen dico tibi nisi quis natus fuerit denuo non potest videre regnum Dei --
|
4 |
dicit ad eum Nicodemus quomodo potest homo nasci cum senex sit numquid potest in ventrem matris suae iterato introire et nasci --
|
5 |
respondit Iesus amen amen dico tibi nisi quis renatus fuerit ex aqua et Spiritu non potest introire in regnum Dei --
|
6 |
quod natum est ex carne caro est et quod natum est ex Spiritu spiritus est --
|
7 |
non mireris quia dixi tibi oportet vos nasci denuo --
|
8 |
Spiritus ubi vult spirat et vocem eius audis sed non scis unde veniat et quo vadat sic est omnis qui natus est ex Spiritu --
|
9 |
respondit Nicodemus et dixit ei quomodo possunt haec fieri --
|
10 |
respondit Iesus et dixit ei tu es magister Israhel et haec ignoras --
|
11 |
amen amen dico tibi quia quod scimus loquimur et quod vidimus testamur et testimonium nostrum non accipitis --
|
12 |
si terrena dixi vobis et non creditis quomodo si dixero vobis caelestia credetis --
|
13 |
et nemo ascendit in caelum nisi qui descendit de caelo Filius hominis qui est in caelo --
|
14 |
et sicut Moses exaltavit serpentem in deserto ita exaltari oportet Filium hominis --
|
15 |
ut omnis qui credit in ipso non pereat sed habeat vitam aeternam --
|
16 |
sic enim dilexit Deus mundum ut Filium suum unigenitum daret ut omnis qui credit in eum non pereat sed habeat vitam aeternam --
|
17 |
non enim misit Deus Filium suum in mundum ut iudicet mundum sed ut salvetur mundus per ipsum --
|
18 |
qui credit in eum non iudicatur qui autem non credit iam iudicatus est quia non credidit in nomine unigeniti Filii Dei --
|
19 |
hoc est autem iudicium quia lux venit in mundum et dilexerunt homines magis tenebras quam lucem erant enim eorum mala opera --
|
20 |
omnis enim qui mala agit odit lucem et non venit ad lucem ut non arguantur opera eius --
|
21 |
qui autem facit veritatem venit ad lucem ut manifestentur eius opera quia in Deo sunt facta --
|
22 |
post haec venit Iesus et discipuli eius in iudaeam terram et illic demorabatur cum eis et baptizabat --
|
23 |
erat autem et Iohannes baptizans in Aenon iuxta Salim quia aquae multae erant illic et adveniebant et baptizabantur --
|
24 |
nondum enim missus fuerat in carcerem Iohannes --
|
25 |
facta est ergo quaestio ex discipulis Iohannis cum Iudaeis de purificatione --
|
26 |
et venerunt ad Iohannem et dixerunt ei rabbi qui erat tecum trans Iordanen cui tu testimonium perhibuisti ecce hic baptizat et omnes veniunt ad eum --
|
27 |
respondit Iohannes et dixit non potest homo accipere quicquam nisi fuerit ei datum de caelo --
|
28 |
ipsi vos mihi testimonium perhibetis quod dixerim ego non sum Christus sed quia missus sum ante illum --
|
29 |
qui habet sponsam sponsus est amicus autem sponsi qui stat et audit eum gaudio gaudet propter vocem sponsi hoc ergo gaudium meum impletum est --
|
30 |
illum oportet crescere me autem minui --
|
31 |
qui desursum venit supra omnes est qui est de terra de terra est et de terra loquitur qui de caelo venit supra omnes est --
|
32 |
et quod vidit et audivit hoc testatur et testimonium eius nemo accipit --
|
33 |
qui accipit eius testimonium signavit quia Deus verax est --
|
34 |
quem enim misit Deus verba Dei loquitur non enim ad mensuram dat Deus Spiritum --
|
35 |
Pater diligit Filium et omnia dedit in manu eius --
|
36 |
qui credit in Filium habet vitam aeternam qui autem incredulus est Filio non videbit vitam sed ira Dei manet super eum --
|