| Chapter 22 |
1 |
adpropinquabat autem dies festus azymorum qui dicitur pascha --
|
2 |
et quaerebant principes sacerdotum et scribae quomodo eum interficerent timebant vero plebem --
|
3 |
intravit autem Satanas in Iudam qui cognominatur Scarioth unum de duodecim --
|
4 |
et abiit et locutus est cum principibus sacerdotum et magistratibus quemadmodum illum traderet eis --
|
5 |
et gavisi sunt et pacti sunt pecuniam illi dare --
|
6 |
et spopondit et quaerebat oportunitatem ut traderet illum sine turbis --
|
7 |
venit autem dies azymorum in qua necesse erat occidi pascha --
|
8 |
et misit Petrum et Iohannem dicens euntes parate nobis pascha ut manducemus --
|
9 |
at illi dixerunt ubi vis paremus --
|
10 |
et dixit ad eos ecce introeuntibus vobis in civitatem occurret vobis homo amphoram aquae portans sequimini eum in domum in qua intrat --
|
11 |
et dicetis patri familias domus dicit tibi magister ubi est diversorium ubi pascha cum discipulis meis manducem --
|
12 |
et ipse vobis ostendet cenaculum magnum stratum et ibi parate --
|
13 |
euntes autem invenerunt sicut dixit illis et paraverunt pascha --
|
14 |
et cum facta esset hora discubuit et duodecim apostoli cum eo --
|
15 |
et ait illis desiderio desideravi hoc pascha manducare vobiscum antequam patiar --
|
16 |
dico enim vobis quia ex hoc non manducabo illud donec impleatur in regno Dei --
|
17 |
et accepto calice gratias egit et dixit accipite et dividite inter vos --
|
18 |
dico enim vobis quod non bibam de generatione vitis donec regnum Dei veniat --
|
19 |
et accepto pane gratias egit et fregit et dedit eis dicens hoc est corpus meum quod pro vobis datur hoc facite in meam commemorationem --
|
20 |
similiter et calicem postquam cenavit dicens hic est calix novum testamentum in sanguine meo quod pro vobis funditur --
|
21 |
verumtamen ecce manus tradentis me mecum est in mensa --
|
22 |
et quidem Filius hominis secundum quod definitum est vadit verumtamen vae illi homini per quem traditur --
|
23 |
et ipsi coeperunt quaerere inter se quis esset ex eis qui hoc facturus esset --
|
24 |
facta est autem et contentio inter eos quis eorum videretur esse maior --
|
25 |
dixit autem eis reges gentium dominantur eorum et qui potestatem habent super eos benefici vocantur --
|
26 |
vos autem non sic sed qui maior est in vobis fiat sicut iunior et qui praecessor est sicut ministrator --
|
27 |
nam quis maior est qui recumbit an qui ministrat nonne qui recumbit ego autem in medio vestrum sum sicut qui ministrat --
|
28 |
vos autem estis qui permansistis mecum in temptationibus meis --
|
29 |
et ego dispono vobis sicut disposuit mihi Pater meus regnum --
|
30 |
ut edatis et bibatis super mensam meam in regno et sedeatis super thronos iudicantes duodecim tribus Israhel --
|
31 |
ait autem Dominus Simon Simon ecce Satanas expetivit vos ut cribraret sicut triticum --
|
32 |
ego autem rogavi pro te ut non deficiat fides tua et tu aliquando conversus confirma fratres tuos --
|
33 |
qui dixit ei Domine tecum paratus sum et in carcerem et in mortem ire --
|
34 |
et ille dixit dico tibi Petre non cantabit hodie gallus donec ter abneges nosse me --
|
35 |
et dixit eis quando misi vos sine sacculo et pera et calciamentis numquid aliquid defuit vobis at illi dixerunt nihil --
|
36 |
dixit ergo eis sed nunc qui habet sacculum tollat similiter et peram et qui non habet vendat tunicam suam et emat gladium --
|
37 |
dico enim vobis quoniam adhuc hoc quod scriptum est oportet impleri in me et quod cum iniustis deputatus est etenim ea quae sunt de me finem habent --
|
38 |
at illi dixerunt Domine ecce gladii duo hic at ille dixit eis satis est --
|
39 |
et egressus ibat secundum consuetudinem in montem Olivarum secuti sunt autem illum et discipuli --
|
40 |
et cum pervenisset ad locum dixit illis orate ne intretis in temptationem --
|
41 |
et ipse avulsus est ab eis quantum iactus est lapidis et positis genibus orabat --
|
42 |
dicens Pater si vis transfer calicem istum a me verumtamen non mea voluntas sed tua fiat --
|
43 |
apparuit autem illi angelus de caelo confortans eum et factus in agonia prolixius orabat --
|
44 |
et factus est sudor eius sicut guttae sanguinis decurrentis in terram --
|
45 |
et cum surrexisset ab oratione et venisset ad discipulos suos invenit eos dormientes prae tristitia --
|
46 |
et ait illis quid dormitis surgite orate ne intretis in temptationem --
|
47 |
adhuc eo loquente ecce turba et qui vocabatur Iudas unus de duodecim antecedebat eos et adpropinquavit Iesu ut oscularetur eum --
|
48 |
Iesus autem dixit ei Iuda osculo Filium hominis tradis --
|
49 |
videntes autem hii qui circa ipsum erant quod futurum erat dixerunt ei Domine si percutimus in gladio --
|
50 |
et percussit unus ex illis servum principis sacerdotum et amputavit auriculam eius dextram --
|
51 |
respondens autem Iesus ait sinite usque huc et cum tetigisset auriculam eius sanavit eum --
|
52 |
dixit autem Iesus ad eos qui venerant ad se principes sacerdotum et magistratus templi et seniores quasi ad latronem existis cum gladiis et fustibus --
|
53 |
cum cotidie vobiscum fuerim in templo non extendistis manus in me sed haec est hora vestra et potestas tenebrarum --
|
54 |
conprehendentes autem eum duxerunt ad domum principis sacerdotum Petrus vero sequebatur a longe --
|
55 |
accenso autem igni in medio atrio et circumsedentibus illis erat Petrus in medio eorum --
|
56 |
quem cum vidisset ancilla quaedam sedentem ad lumen et eum fuisset intuita dixit et hic cum illo erat --
|
57 |
at ille negavit eum dicens mulier non novi illum --
|
58 |
et post pusillum alius videns eum dixit et tu de illis es Petrus vero ait o homo non sum --
|
59 |
et intervallo facto quasi horae unius alius quidam adfirmabat dicens vere et hic cum illo erat nam et Galilaeus est --
|
60 |
et ait Petrus homo nescio quod dicis et continuo adhuc illo loquente cantavit gallus --
|
61 |
et conversus Dominus respexit Petrum et recordatus est Petrus verbi Domini sicut dixit quia priusquam gallus cantet ter me negabis --
|
62 |
et egressus foras Petrus flevit amare --
|
63 |
et viri qui tenebant illum inludebant ei caedentes --
|
64 |
et velaverunt eum et percutiebant faciem eius et interrogabant eum dicentes prophetiza quis est qui te percussit --
|
65 |
et alia multa blasphemantes dicebant in eum --
|
66 |
et ut factus est dies convenerunt seniores plebis et principes sacerdotum et scribae et duxerunt illum in concilium suum dicentes si tu es Christus dic nobis --
|
67 |
et ait illis si vobis dixero non creditis mihi --
|
68 |
si autem et interrogavero non respondebitis mihi neque dimittetis --
|
69 |
ex hoc autem erit Filius hominis sedens a dextris virtutis Dei --
|
70 |
dixerunt autem omnes tu ergo es Filius Dei qui ait vos dicitis quia ego sum --
|
71 |
at illi dixerunt quid adhuc desideramus testimonium ipsi enim audivimus de ore eius --
|