| Chapter 17 |
1 |
et ad discipulos suos ait inpossibile est ut non veniant scandala vae autem illi per quem veniunt --
|
2 |
utilius est illi si lapis molaris inponatur circa collum eius et proiciatur in mare quam ut scandalizet unum de pusillis istis --
|
3 |
adtendite vobis si peccaverit frater tuus increpa illum et si paenitentiam egerit dimitte illi --
|
4 |
et si septies in die peccaverit in te et septies in die conversus fuerit ad te dicens paenitet me dimitte illi --
|
5 |
et dixerunt apostoli Domino adauge nobis fidem --
|
6 |
dixit autem Dominus si haberetis fidem sicut granum sinapis diceretis huic arbori moro eradicare et transplantare in mare et oboediret vobis --
|
7 |
quis autem vestrum habens servum arantem aut pascentem qui regresso de agro dicet illi statim transi recumbe --
|
8 |
et non dicet ei para quod cenem et praecinge te et ministra mihi donec manducem et bibam et post haec tu manducabis et bibes --
|
9 |
numquid gratiam habet servo illi quia fecit quae sibi imperaverat non puto --
|
10 |
sic et vos cum feceritis omnia quae praecepta sunt vobis dicite servi inutiles sumus quod debuimus facere fecimus --
|
11 |
et factum est dum iret in Hierusalem transiebat per mediam Samariam et Galilaeam --
|
12 |
et cum ingrederetur quoddam castellum occurrerunt ei decem viri leprosi qui steterunt a longe --
|
13 |
et levaverunt vocem dicentes Iesu praeceptor miserere nostri --
|
14 |
quos ut vidit dixit ite ostendite vos sacerdotibus et factum est dum irent mundati sunt --
|
15 |
unus autem ex illis ut vidit quia mundatus est regressus est cum magna voce magnificans Deum --
|
16 |
et cecidit in faciem ante pedes eius gratias agens et hic erat Samaritanus --
|
17 |
respondens autem Iesus dixit nonne decem mundati sunt et novem ubi sunt --
|
18 |
non est inventus qui rediret et daret gloriam Deo nisi hic alienigena --
|
19 |
et ait illi surge vade quia fides tua te salvum fecit --
|
20 |
interrogatus autem a Pharisaeis quando venit regnum Dei respondit eis et dixit non venit regnum Dei cum observatione --
|
21 |
neque dicent ecce hic aut ecce illic ecce enim regnum Dei intra vos est --
|
22 |
et ait ad discipulos venient dies quando desideretis videre unum diem Filii hominis et non videbitis --
|
23 |
et dicent vobis ecce hic ecce illic nolite ire neque sectemini --
|
24 |
nam sicut fulgur coruscans de sub caelo in ea quae sub caelo sunt fulget ita erit Filius hominis in die sua --
|
25 |
primum autem oportet illum multa pati et reprobari a generatione hac --
|
26 |
et sicut factum est in diebus Noe ita erit et in diebus Filii hominis --
|
27 |
edebant et bibebant uxores ducebant et dabantur ad nuptias usque in diem qua intravit Noe in arcam et venit diluvium et perdidit omnes --
|
28 |
similiter sicut factum est in diebus Loth edebant et bibebant emebant et vendebant plantabant aedificabant --
|
29 |
qua die autem exiit Loth a Sodomis pluit ignem et sulphur de caelo et omnes perdidit --
|
30 |
secundum haec erit qua die Filius hominis revelabitur --
|
31 |
in illa hora qui fuerit in tecto et vasa eius in domo ne descendat tollere illa et qui in agro similiter non redeat retro --
|
32 |
memores estote uxoris Loth --
|
33 |
quicumque quaesierit animam suam salvare perdet illam et qui perdiderit illam vivificabit eam --
|
34 |
dico vobis illa nocte erunt duo in lecto uno unus adsumetur et alter relinquetur --
|
35 |
duae erunt molentes in unum una adsumetur et altera relinquetur duo in agro unus adsumetur et alter relinquetur --
|
36 |
respondentes dicunt illi ubi Domine --
|
37 |
qui dixit eis ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae --
|