| Chapter 4 |
1 |
Iesus autem plenus Spiritu Sancto regressus est ab Iordane et agebatur in Spiritu in desertum --
|
2 |
diebus quadraginta et temptabatur a diabolo et nihil manducavit in diebus illis et consummatis illis esuriit --
|
3 |
dixit autem illi diabolus si Filius Dei es dic lapidi huic ut panis fiat --
|
4 |
et respondit ad illum Iesus scriptum est quia non in pane solo vivet homo sed in omni verbo Dei --
|
5 |
et duxit illum diabolus et ostendit illi omnia regna orbis terrae in momento temporis --
|
6 |
et ait ei tibi dabo potestatem hanc universam et gloriam illorum quia mihi tradita sunt et cui volo do illa --
|
7 |
tu ergo si adoraveris coram me erunt tua omnia --
|
8 |
et respondens Iesus dixit illi scriptum est Dominum Deum tuum adorabis et illi soli servies --
|
9 |
et duxit illum in Hierusalem et statuit eum supra pinnam templi et dixit illi si Filius Dei es mitte te hinc deorsum --
|
10 |
scriptum est enim quod angelis suis mandabit de te ut conservent te --
|
11 |
et quia in manibus tollent te ne forte offendas ad lapidem pedem tuum --
|
12 |
et respondens Iesus ait illi dictum est non temptabis Dominum Deum tuum --
|
13 |
et consummata omni temptatione diabolus recessit ab illo usque ad tempus --
|
14 |
et regressus est Iesus in virtute Spiritus in Galilaeam et fama exiit per universam regionem de illo --
|
15 |
et ipse docebat in synagogis eorum et magnificabatur ab omnibus --
|
16 |
et venit Nazareth ubi erat nutritus et intravit secundum consuetudinem suam die sabbati in synagogam et surrexit legere --
|
17 |
et traditus est illi liber prophetae Esaiae et ut revolvit librum invenit locum ubi scriptum erat --
|
18 |
Spiritus Domini super me propter quod unxit me evangelizare pauperibus misit me --
|
19 |
praedicare captivis remissionem et caecis visum dimittere confractos in remissionem praedicare annum Domini acceptum et diem retributionis --
|
20 |
et cum plicuisset librum reddidit ministro et sedit et omnium in synagoga oculi erant intendentes in eum --
|
21 |
coepit autem dicere ad illos quia hodie impleta est haec scriptura in auribus vestris --
|
22 |
et omnes testimonium illi dabant et mirabantur in verbis gratiae quae procedebant de ore ipsius et dicebant nonne hic filius est Ioseph --
|
23 |
et ait illis utique dicetis mihi hanc similitudinem medice cura te ipsum quanta audivimus facta in Capharnaum fac et hic in patria tua --
|
24 |
ait autem amen dico vobis quia nemo propheta acceptus est in patria sua --
|
25 |
in veritate dico vobis multae viduae erant in diebus Heliae in Israhel quando clusum est caelum annis tribus et mensibus sex cum facta est fames magna in omni terra --
|
26 |
et ad nullam illarum missus est Helias nisi in Sareptha Sidoniae ad mulierem viduam --
|
27 |
et multi leprosi erant in Israhel sub Heliseo propheta et nemo eorum mundatus est nisi Neman Syrus --
|
28 |
et repleti sunt omnes in synagoga ira haec audientes --
|
29 |
et surrexerunt et eiecerunt illum extra civitatem et duxerunt illum usque ad supercilium montis supra quem civitas illorum erat aedificata ut praecipitarent eum --
|
30 |
ipse autem transiens per medium illorum ibat --
|
31 |
et descendit in Capharnaum civitatem Galilaeae ibique docebat illos sabbatis --
|
32 |
et stupebant in doctrina eius quia in potestate erat sermo ipsius --
|
33 |
et in synagoga erat homo habens daemonium inmundum et exclamavit voce magna --
|
34 |
dicens sine quid nobis et tibi Iesu Nazarene venisti perdere nos scio te qui sis Sanctus Dei --
|
35 |
et increpavit illi Iesus dicens obmutesce et exi ab illo et cum proiecisset illum daemonium in medium exiit ab illo nihilque illum nocuit --
|
36 |
et factus est pavor in omnibus et conloquebantur ad invicem dicentes quod est hoc verbum quia in potestate et virtute imperat inmundis spiritibus et exeunt --
|
37 |
et divulgabatur fama de illo in omnem locum regionis --
|
38 |
surgens autem de synagoga introivit in domum Simonis socrus autem Simonis tenebatur magnis febribus et rogaverunt illum pro ea --
|
39 |
et stans super illam imperavit febri et dimisit illam et continuo surgens ministrabat illis --
|
40 |
cum sol autem occidisset omnes qui habebant infirmos variis languoribus ducebant illos ad eum at ille singulis manus inponens curabat eos --
|
41 |
exiebant autem etiam daemonia a multis clamantia et dicentia quia tu es Filius Dei et increpans non sinebat ea loqui quia sciebant ipsum esse Christum --
|
42 |
facta autem die egressus ibat in desertum locum et turbae requirebant eum et venerunt usque ad ipsum et detinebant illum ne discederet ab eis --
|
43 |
quibus ille ait quia et aliis civitatibus oportet me evangelizare regnum Dei quia ideo missus sum --
|
44 |
et erat praedicans in synagogis Galilaeae --
|