| Chapter 3 |
1 |
anno autem quintodecimo imperii Tiberii Caesaris procurante Pontio Pilato Iudaeam tetrarcha autem Galilaeae Herode Philippo autem fratre eius tetrarcha Itureae et Trachonitidis regionis et Lysania Abilinae tetrarcha --
|
2 |
sub principibus sacerdotum Anna et Caiapha factum est verbum Dei super Iohannem Zacchariae filium in deserto --
|
3 |
et venit in omnem regionem Iordanis praedicans baptismum paenitentiae in remissionem peccatorum --
|
4 |
sicut scriptum est in libro sermonum Esaiae prophetae vox clamantis in deserto parate viam Domini rectas facite semitas eius --
|
5 |
omnis vallis implebitur et omnis mons et collis humiliabitur et erunt prava in directa et aspera in vias planas --
|
6 |
et videbit omnis caro salutare Dei --
|
7 |
dicebat ergo ad turbas quae exiebant ut baptizarentur ab ipso genimina viperarum quis ostendit vobis fugere a ventura ira --
|
8 |
facite ergo fructus dignos paenitentiae et ne coeperitis dicere patrem habemus Abraham dico enim vobis quia potest Deus de lapidibus istis suscitare filios Abrahae --
|
9 |
iam enim securis ad radicem arborum posita est omnis ergo arbor non faciens fructum exciditur et in ignem mittitur --
|
10 |
et interrogabant eum turbae dicentes quid ergo faciemus --
|
11 |
respondens autem dicebat illis qui habet duas tunicas det non habenti et qui habet escas similiter faciat --
|
12 |
venerunt autem et publicani ut baptizarentur et dixerunt ad illum magister quid faciemus --
|
13 |
at ille dixit ad eos nihil amplius quam quod constitutum est vobis faciatis --
|
14 |
interrogabant autem eum et milites dicentes quid faciemus et nos et ait illis neminem concutiatis neque calumniam faciatis et contenti estote stipendiis vestris --
|
15 |
existimante autem populo et cogitantibus omnibus in cordibus suis de Iohanne ne forte ipse esset Christus --
|
16 |
respondit Iohannes dicens omnibus ego quidem aqua baptizo vos venit autem fortior me cuius non sum dignus solvere corrigiam calciamentorum eius ipse vos baptizabit in Spiritu Sancto et igni --
|
17 |
cuius ventilabrum in manu eius et purgabit aream suam et congregabit triticum in horreum suum paleas autem conburet igni inextinguibili --
|
18 |
multa quidem et alia exhortans evangelizabat populum --
|
19 |
Herodes autem tetrarcha cum corriperetur ab illo de Herodiade uxore fratris sui et de omnibus malis quae fecit Herodes --
|
20 |
adiecit et hoc supra omnia et inclusit Iohannem in carcere --
|
21 |
factum est autem cum baptizaretur omnis populus et Iesu baptizato et orante apertum est caelum --
|
22 |
et descendit Spiritus Sanctus corporali specie sicut columba in ipsum et vox de caelo facta est tu es Filius meus dilectus in te conplacuit mihi --
|
23 |
et ipse Iesus erat incipiens quasi annorum triginta ut putabatur filius Ioseph qui fuit Heli --
|
24 |
qui fuit Matthat qui fuit Levi qui fuit Melchi qui fuit Iannae qui fuit Ioseph --
|
25 |
qui fuit Matthathiae qui fuit Amos qui fuit Naum qui fuit Esli qui fuit Naggae --
|
26 |
qui fuit Maath qui fuit Matthathiae qui fuit Semei qui fuit Iosech qui fuit Ioda --
|
27 |
qui fuit Iohanna qui fuit Resa qui fuit Zorobabel qui fuit Salathihel qui fuit Neri --
|
28 |
qui fuit Melchi qui fuit Addi qui fuit Cosam qui fuit Helmadam qui fuit Her --
|
29 |
qui fuit Iesu qui fuit Eliezer qui fuit Iorim qui fuit Matthat qui fuit Levi --
|
30 |
qui fuit Symeon qui fuit Iuda qui fuit Ioseph qui fuit Iona qui fuit Eliachim --
|
31 |
qui fuit Melea qui fuit Menna qui fuit Matthata qui fuit Nathan qui fuit David --
|
32 |
qui fuit Iesse qui fuit Obed qui fuit Booz qui fuit Salmon qui fuit Naasson --
|
33 |
qui fuit Aminadab qui fuit Aram qui fuit Esrom qui fuit Phares qui fuit Iudae --
|
34 |
qui fuit Iacob qui fuit Isaac qui fuit Abraham qui fuit Thare qui fuit Nachor --
|
35 |
qui fuit Seruch qui fuit Ragau qui fuit Phalec qui fuit Eber qui fuit Sale --
|
36 |
qui fuit Cainan qui fuit Arfaxat qui fuit Sem qui fuit Noe qui fuit Lamech --
|
37 |
qui fuit Mathusalae qui fuit Enoch qui fuit Iared qui fuit Malelehel qui fuit Cainan --
|
38 |
qui fuit Enos qui fuit Seth qui fuit Adam qui fuit Dei --
|