| Chapter 1 |
1 |
quoniam quidem multi conati sunt ordinare narrationem quae in nobis conpletae sunt rerum --
|
2 |
sicut tradiderunt nobis qui ab initio ipsi viderunt et ministri fuerunt sermonis --
|
3 |
visum est et mihi adsecuto a principio omnibus diligenter ex ordine tibi scribere optime Theophile --
|
4 |
ut cognoscas eorum verborum de quibus eruditus es veritatem --
|
5 |
fuit in diebus Herodis regis Iudaeae sacerdos quidam nomine Zaccharias de vice Abia et uxor illi de filiabus Aaron et nomen eius Elisabeth --
|
6 |
erant autem iusti ambo ante Deum incedentes in omnibus mandatis et iustificationibus Domini sine querella --
|
7 |
et non erat illis filius eo quod esset Elisabeth sterilis et ambo processissent in diebus suis --
|
8 |
factum est autem cum sacerdotio fungeretur in ordine vicis suae ante Deum --
|
9 |
secundum consuetudinem sacerdotii sorte exiit ut incensum poneret ingressus in templum Domini --
|
10 |
et omnis multitudo erat populi orans foris hora incensi --
|
11 |
apparuit autem illi angelus Domini stans a dextris altaris incensi --
|
12 |
et Zaccharias turbatus est videns et timor inruit super eum --
|
13 |
ait autem ad illum angelus ne timeas Zaccharia quoniam exaudita est deprecatio tua et uxor tua Elisabeth pariet tibi filium et vocabis nomen eius Iohannem --
|
14 |
et erit gaudium tibi et exultatio et multi in nativitate eius gaudebunt --
|
15 |
erit enim magnus coram Domino et vinum et sicera non bibet et Spiritu Sancto replebitur adhuc ex utero matris suae --
|
16 |
et multos filiorum Israhel convertet ad Dominum Deum ipsorum --
|
17 |
et ipse praecedet ante illum in spiritu et virtute Heliae ut convertat corda patrum in filios et incredibiles ad prudentiam iustorum parare Domino plebem perfectam --
|
18 |
et dixit Zaccharias ad angelum unde hoc sciam ego enim sum senex et uxor mea processit in diebus suis --
|
19 |
et respondens angelus dixit ei ego sum Gabrihel qui adsto ante Deum et missus sum loqui ad te et haec tibi evangelizare --
|
20 |
et ecce eris tacens et non poteris loqui usque in diem quo haec fiant pro eo quod non credidisti verbis meis quae implebuntur in tempore suo --
|
21 |
et erat plebs expectans Zacchariam et mirabantur quod tardaret ipse in templo --
|
22 |
egressus autem non poterat loqui ad illos et cognoverunt quod visionem vidisset in templo et ipse erat innuens illis et permansit mutus --
|
23 |
et factum est ut impleti sunt dies officii eius abiit in domum suam --
|
24 |
post hos autem dies concepit Elisabeth uxor eius et occultabat se mensibus quinque dicens --
|
25 |
quia sic mihi fecit Dominus in diebus quibus respexit auferre obprobrium meum inter homines --
|
26 |
in mense autem sexto missus est angelus Gabrihel a Deo in civitatem Galilaeae cui nomen Nazareth --
|
27 |
ad virginem desponsatam viro cui nomen erat Ioseph de domo David et nomen virginis Maria --
|
28 |
et ingressus angelus ad eam dixit have gratia plena Dominus tecum benedicta tu in mulieribus --
|
29 |
quae cum vidisset turbata est in sermone eius et cogitabat qualis esset ista salutatio --
|
30 |
et ait angelus ei ne timeas Maria invenisti enim gratiam apud Deum --
|
31 |
ecce concipies in utero et paries filium et vocabis nomen eius Iesum --
|
32 |
hic erit magnus et Filius Altissimi vocabitur et dabit illi Dominus Deus sedem David patris eius --
|
33 |
et regnabit in domo Iacob in aeternum et regni eius non erit finis --
|
34 |
dixit autem Maria ad angelum quomodo fiet istud quoniam virum non cognosco --
|
35 |
et respondens angelus dixit ei Spiritus Sanctus superveniet in te et virtus Altissimi obumbrabit tibi ideoque et quod nascetur sanctum vocabitur Filius Dei --
|
36 |
et ecce Elisabeth cognata tua et ipsa concepit filium in senecta sua et hic mensis est sextus illi quae vocatur sterilis --
|
37 |
quia non erit inpossibile apud Deum omne verbum --
|
38 |
dixit autem Maria ecce ancilla Domini fiat mihi secundum verbum tuum et discessit ab illa angelus --
|
39 |
exsurgens autem Maria in diebus illis abiit in montana cum festinatione in civitatem Iuda --
|
40 |
et intravit in domum Zacchariae et salutavit Elisabeth --
|
41 |
et factum est ut audivit salutationem Mariae Elisabeth exultavit infans in utero eius et repleta est Spiritu Sancto Elisabeth --
|
42 |
et exclamavit voce magna et dixit benedicta tu inter mulieres et benedictus fructus ventris tui --
|
43 |
et unde hoc mihi ut veniat mater Domini mei ad me --
|
44 |
ecce enim ut facta est vox salutationis tuae in auribus meis exultavit in gaudio infans in utero meo --
|
45 |
et beata quae credidit quoniam perficientur ea quae dicta sunt ei a Domino --
|
46 |
et ait Maria magnificat anima mea Dominum --
|
47 |
et exultavit spiritus meus in Deo salutari meo --
|
48 |
quia respexit humilitatem ancillae suae ecce enim ex hoc beatam me dicent omnes generationes --
|
49 |
quia fecit mihi magna qui potens est et sanctum nomen eius --
|
50 |
et misericordia eius in progenies et progenies timentibus eum --
|
51 |
fecit potentiam in brachio suo dispersit superbos mente cordis sui --
|
52 |
deposuit potentes de sede et exaltavit humiles --
|
53 |
esurientes implevit bonis et divites dimisit inanes --
|
54 |
suscepit Israhel puerum suum memorari misericordiae --
|
55 |
sicut locutus est ad patres nostros Abraham et semini eius in saecula --
|
56 |
mansit autem Maria cum illa quasi mensibus tribus et reversa est in domum suam --
|
57 |
Elisabeth autem impletum est tempus pariendi et peperit filium --
|
58 |
et audierunt vicini et cognati eius quia magnificavit Dominus misericordiam suam cum illa et congratulabantur ei --
|
59 |
et factum est in die octavo venerunt circumcidere puerum et vocabant eum nomine patris eius Zacchariam --
|
60 |
et respondens mater eius dixit nequaquam sed vocabitur Iohannes --
|
61 |
et dixerunt ad illam quia nemo est in cognatione tua qui vocetur hoc nomine --
|
62 |
innuebant autem patri eius quem vellet vocari eum --
|
63 |
et postulans pugillarem scripsit dicens Iohannes est nomen eius et mirati sunt universi --
|
64 |
apertum est autem ilico os eius et lingua eius et loquebatur benedicens Deum --
|
65 |
et factus est timor super omnes vicinos eorum et super omnia montana Iudaeae divulgabantur omnia verba haec --
|
66 |
et posuerunt omnes qui audierant in corde suo dicentes quid putas puer iste erit etenim manus Domini erat cum illo --
|
67 |
et Zaccharias pater eius impletus est Spiritu Sancto et prophetavit dicens --
|
68 |
benedictus Deus Israhel quia visitavit et fecit redemptionem plebi suae --
|
69 |
et erexit cornu salutis nobis in domo David pueri sui --
|
70 |
sicut locutus est per os sanctorum qui a saeculo sunt prophetarum eius --
|
71 |
salutem ex inimicis nostris et de manu omnium qui oderunt nos --
|
72 |
ad faciendam misericordiam cum patribus nostris et memorari testamenti sui sancti --
|
73 |
iusiurandum quod iuravit ad Abraham patrem nostrum --
|
74 |
daturum se nobis ut sine timore de manu inimicorum nostrorum liberati serviamus illi --
|
75 |
in sanctitate et iustitia coram ipso omnibus diebus nostris --
|
76 |
et tu puer propheta Altissimi vocaberis praeibis enim ante faciem Domini parare vias eius --
|
77 |
ad dandam scientiam salutis plebi eius in remissionem peccatorum eorum --
|
78 |
per viscera misericordiae Dei nostri in quibus visitavit nos oriens ex alto --
|
79 |
inluminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent ad dirigendos pedes nostros in viam pacis --
|
80 |
puer autem crescebat et confortabatur spiritu et erat in deserto usque in diem ostensionis suae ad Israhel --
|