| Chapter 4 |
1 |
et iterum coepit docere ad mare et congregata est ad eum turba multa ita ut in navem ascendens sederet in mari et omnis turba circa mare super terram erat --
|
2 |
et docebat eos in parabolis multa et dicebat illis in doctrina sua --
|
3 |
audite ecce exiit seminans ad seminandum --
|
4 |
et dum seminat aliud cecidit circa viam et venerunt volucres et comederunt illud --
|
5 |
aliud vero cecidit super petrosa ubi non habuit terram multam et statim exortum est quoniam non habebat altitudinem terrae --
|
6 |
et quando exortus est sol exaestuavit et eo quod non haberet radicem exaruit --
|
7 |
et aliud cecidit in spinas et ascenderunt spinae et offocaverunt illud et fructum non dedit --
|
8 |
et aliud cecidit in terram bonam et dabat fructum ascendentem et crescentem et adferebat unum triginta et unum sexaginta et unum centum --
|
9 |
et dicebat qui habet aures audiendi audiat --
|
10 |
et cum esset singularis interrogaverunt eum hii qui cum eo erant cum duodecim parabolas --
|
11 |
et dicebat eis vobis datum est mysterium regni Dei illis autem qui foris sunt in parabolis omnia fiunt --
|
12 |
ut videntes videant et non videant et audientes audiant et non intellegant nequando convertantur et dimittantur eis peccata --
|
13 |
et ait illis nescitis parabolam hanc et quomodo omnes parabolas cognoscetis --
|
14 |
qui seminat verbum seminat --
|
15 |
hii autem sunt qui circa viam ubi seminatur verbum et cum audierint confestim venit Satanas et aufert verbum quod seminatum est in corda eorum --
|
16 |
et hii sunt similiter qui super petrosa seminantur qui cum audierint verbum statim cum gaudio accipiunt illud --
|
17 |
et non habent radicem in se sed temporales sunt deinde orta tribulatione et persecutione propter verbum confestim scandalizantur --
|
18 |
et alii sunt qui in spinis seminantur hii sunt qui verbum audiunt --
|
19 |
et aerumnae saeculi et deceptio divitiarum et circa reliqua concupiscentiae introeuntes suffocant verbum et sine fructu efficitur --
|
20 |
et hii sunt qui super terram bonam seminati sunt qui audiunt verbum et suscipiunt et fructificant unum triginta et unum sexaginta et unum centum --
|
21 |
et dicebat illis numquid venit lucerna ut sub modio ponatur aut sub lecto nonne ut super candelabrum ponatur --
|
22 |
non enim est aliquid absconditum quod non manifestetur nec factum est occultum sed ut in palam veniat --
|
23 |
si quis habet aures audiendi audiat --
|
24 |
et dicebat illis videte quid audiatis in qua mensura mensi fueritis remetietur vobis et adicietur vobis --
|
25 |
qui enim habet dabitur illi et qui non habet etiam quod habet auferetur ab illo --
|
26 |
et dicebat sic est regnum Dei quemadmodum si homo iaciat sementem in terram --
|
27 |
et dormiat et exsurgat nocte ac die et semen germinet et increscat dum nescit ille --
|
28 |
ultro enim terra fructificat primum herbam deinde spicam deinde plenum frumentum in spica --
|
29 |
et cum se produxerit fructus statim mittit falcem quoniam adest messis --
|
30 |
et dicebat cui adsimilabimus regnum Dei aut cui parabolae conparabimus illud --
|
31 |
sicut granum sinapis quod cum seminatum fuerit in terra minus est omnibus seminibus quae sunt in terra --
|
32 |
et cum seminatum fuerit ascendit et fit maius omnibus holeribus et facit ramos magnos ita ut possint sub umbra eius aves caeli habitare --
|
33 |
et talibus multis parabolis loquebatur eis verbum prout poterant audire --
|
34 |
sine parabola autem non loquebatur eis seorsum autem discipulis suis disserebat omnia --
|
35 |
et ait illis illa die cum sero esset factum transeamus contra --
|
36 |
et dimittentes turbam adsumunt eum ita ut erat in navi et aliae naves erant cum illo --
|
37 |
et facta est procella magna venti et fluctus mittebat in navem ita ut impleretur navis --
|
38 |
et erat ipse in puppi supra cervical dormiens et excitant eum et dicunt ei magister non ad te pertinet quia perimus --
|
39 |
et exsurgens comminatus est vento et dixit mari tace obmutesce et cessavit ventus et facta est tranquillitas magna --
|
40 |
et ait illis quid timidi estis necdum habetis fidem et timuerunt magno timore et dicebant ad alterutrum quis putas est iste quia et ventus et mare oboediunt ei --
|