| Chapter 2 |
1 |
et iterum intravit Capharnaum post dies --
|
2 |
et auditum est quod in domo esset et convenerunt multi ita ut non caperet neque ad ianuam et loquebatur eis verbum --
|
3 |
et venerunt ferentes ad eum paralyticum qui a quattuor portabatur --
|
4 |
et cum non possent offerre eum illi prae turba nudaverunt tectum ubi erat et patefacientes submiserunt grabattum in quo paralyticus iacebat --
|
5 |
cum vidisset autem Iesus fidem illorum ait paralytico fili dimittuntur tibi peccata --
|
6 |
erant autem illic quidam de scribis sedentes et cogitantes in cordibus suis --
|
7 |
quid hic sic loquitur blasphemat quis potest dimittere peccata nisi solus Deus --
|
8 |
quo statim cognito Iesus spiritu suo quia sic cogitarent intra se dicit illis quid ista cogitatis in cordibus vestris --
|
9 |
quid est facilius dicere paralytico dimittuntur tibi peccata an dicere surge et tolle grabattum tuum et ambula --
|
10 |
ut autem sciatis quia potestatem habet Filius hominis in terra dimittendi peccata ait paralytico --
|
11 |
tibi dico surge tolle grabattum tuum et vade in domum tuam --
|
12 |
et statim ille surrexit et sublato grabatto abiit coram omnibus ita ut admirarentur omnes et honorificarent Deum dicentes quia numquam sic vidimus --
|
13 |
et egressus est rursus ad mare omnisque turba veniebat ad eum et docebat eos --
|
14 |
et cum praeteriret vidit Levin Alphei sedentem ad teloneum et ait illi sequere me et surgens secutus est eum --
|
15 |
et factum est cum accumberet in domo illius multi publicani et peccatores simul discumbebant cum Iesu et discipulis eius erant enim multi qui et sequebantur eum --
|
16 |
et scribae et Pharisaei videntes quia manducaret cum peccatoribus et publicanis dicebant discipulis eius quare cum publicanis et peccatoribus manducat et bibit magister vester --
|
17 |
hoc audito Iesus ait illis non necesse habent sani medicum sed qui male habent non enim veni vocare iustos sed peccatores --
|
18 |
et erant discipuli Iohannis et Pharisaei ieiunantes et veniunt et dicunt illi cur discipuli Iohannis et Pharisaeorum ieiunant tui autem discipuli non ieiunant --
|
19 |
et ait illis Iesus numquid possunt filii nuptiarum quamdiu sponsus cum illis est ieiunare quanto tempore habent secum sponsum non possunt ieiunare --
|
20 |
venient autem dies cum auferetur ab eis sponsus et tunc ieiunabunt in illa die --
|
21 |
nemo adsumentum panni rudis adsuit vestimento veteri alioquin aufert supplementum novum a veteri et maior scissura fit --
|
22 |
et nemo mittit vinum novellum in utres veteres alioquin disrumpet vinum utres et vinum effunditur et utres peribunt sed vinum novum in utres novos mitti debet --
|
23 |
et factum est iterum cum sabbatis ambularet per sata et discipuli eius coeperunt praegredi et vellere spicas --
|
24 |
Pharisaei autem dicebant ei ecce quid faciunt sabbatis quod non licet --
|
25 |
et ait illis numquam legistis quid fecerit David quando necessitatem habuit et esuriit ipse et qui cum eo erant --
|
26 |
quomodo introiit in domum Dei sub Abiathar principe sacerdotum et panes propositionis manducavit quos non licet manducare nisi sacerdotibus et dedit eis qui cum eo erant --
|
27 |
et dicebat eis sabbatum propter hominem factum est et non homo propter sabbatum --
|
28 |
itaque dominus est Filius hominis etiam sabbati --
|