| Chapter 26 |
1 |
et factum est cum consummasset Iesus sermones hos omnes dixit discipulis suis --
|
2 |
scitis quia post biduum pascha fiet et Filius hominis tradetur ut crucifigatur --
|
3 |
tunc congregati sunt principes sacerdotum et seniores populi in atrium principis sacerdotum qui dicebatur Caiaphas --
|
4 |
et consilium fecerunt ut Iesum dolo tenerent et occiderent --
|
5 |
dicebant autem non in die festo ne forte tumultus fieret in populo --
|
6 |
cum autem esset Iesus in Bethania in domo Simonis leprosi --
|
7 |
accessit ad eum mulier habens alabastrum unguenti pretiosi et effudit super caput ipsius recumbentis --
|
8 |
videntes autem discipuli indignati sunt dicentes ut quid perditio haec --
|
9 |
potuit enim istud venundari multo et dari pauperibus --
|
10 |
sciens autem Iesus ait illis quid molesti estis mulieri opus bonum operata est in me --
|
11 |
nam semper pauperes habetis vobiscum me autem non semper habetis --
|
12 |
mittens enim haec unguentum hoc in corpus meum ad sepeliendum me fecit --
|
13 |
amen dico vobis ubicumque praedicatum fuerit hoc evangelium in toto mundo dicetur et quod haec fecit in memoriam eius --
|
14 |
tunc abiit unus de duodecim qui dicitur Iudas Scarioth ad principes sacerdotum --
|
15 |
et ait illis quid vultis mihi dare et ego vobis eum tradam at illi constituerunt ei triginta argenteos --
|
16 |
et exinde quaerebat oportunitatem ut eum traderet --
|
17 |
prima autem azymorum accesserunt discipuli ad Iesum dicentes ubi vis paremus tibi comedere pascha --
|
18 |
at Iesus dixit ite in civitatem ad quendam et dicite ei magister dicit tempus meum prope est apud te facio pascha cum discipulis meis --
|
19 |
et fecerunt discipuli sicut constituit illis Iesus et paraverunt pascha --
|
20 |
vespere autem facto discumbebat cum duodecim discipulis --
|
21 |
et edentibus illis dixit amen dico vobis quia unus vestrum me traditurus est --
|
22 |
et contristati valde coeperunt singuli dicere numquid ego sum Domine --
|
23 |
at ipse respondens ait qui intinguit mecum manum in parapside hic me tradet --
|
24 |
Filius quidem hominis vadit sicut scriptum est de illo vae autem homini illi per quem Filius hominis traditur bonum erat ei si natus non fuisset homo ille --
|
25 |
respondens autem Iudas qui tradidit eum dixit numquid ego sum rabbi ait illi tu dixisti --
|
26 |
cenantibus autem eis accepit Iesus panem et benedixit ac fregit deditque discipulis suis et ait accipite et comedite hoc est corpus meum --
|
27 |
et accipiens calicem gratias egit et dedit illis dicens bibite ex hoc omnes --
|
28 |
hic est enim sanguis meus novi testamenti qui pro multis effunditur in remissionem peccatorum --
|
29 |
dico autem vobis non bibam amodo de hoc genimine vitis usque in diem illum cum illud bibam vobiscum novum in regno Patris mei --
|
30 |
et hymno dicto exierunt in montem Oliveti --
|
31 |
tunc dicit illis Iesus omnes vos scandalum patiemini in me in ista nocte scriptum est enim percutiam pastorem et dispergentur oves gregis --
|
32 |
postquam autem resurrexero praecedam vos in Galilaeam --
|
33 |
respondens autem Petrus ait illi et si omnes scandalizati fuerint in te ego numquam scandalizabor --
|
34 |
ait illi Iesus amen dico tibi quia in hac nocte antequam gallus cantet ter me negabis --
|
35 |
ait illi Petrus etiam si oportuerit me mori tecum non te negabo similiter et omnes discipuli dixerunt --
|
36 |
tunc venit Iesus cum illis in villam quae dicitur Gethsemani et dixit discipulis suis sedete hic donec vadam illuc et orem --
|
37 |
et adsumpto Petro et duobus filiis Zebedaei coepit contristari et maestus esse --
|
38 |
tunc ait illis tristis est anima mea usque ad mortem sustinete hic et vigilate mecum --
|
39 |
et progressus pusillum procidit in faciem suam orans et dicens mi Pater si possibile est transeat a me calix iste verumtamen non sicut ego volo sed sicut tu --
|
40 |
et venit ad discipulos et invenit eos dormientes et dicit Petro sic non potuistis una hora vigilare mecum --
|
41 |
vigilate et orate ut non intretis in temptationem spiritus quidem promptus est caro autem infirma --
|
42 |
iterum secundo abiit et oravit dicens Pater mi si non potest hic calix transire nisi bibam illum fiat voluntas tua --
|
43 |
et venit iterum et invenit eos dormientes erant enim oculi eorum gravati --
|
44 |
et relictis illis iterum abiit et oravit tertio eundem sermonem dicens --
|
45 |
tunc venit ad discipulos suos et dicit illis dormite iam et requiescite ecce adpropinquavit hora et Filius hominis traditur in manus peccatorum --
|
46 |
surgite eamus ecce adpropinquavit qui me tradit --
|
47 |
adhuc ipso loquente ecce Iudas unus de duodecim venit et cum eo turba multa cum gladiis et fustibus a principibus sacerdotum et senioribus populi --
|
48 |
qui autem tradidit eum dedit illis signum dicens quemcumque osculatus fuero ipse est tenete eum --
|
49 |
et confestim accedens ad Iesum dixit have rabbi et osculatus est eum --
|
50 |
dixitque illi Iesus amice ad quod venisti tunc accesserunt et manus iniecerunt in Iesum et tenuerunt eum --
|
51 |
et ecce unus ex his qui erant cum Iesu extendens manum exemit gladium suum et percutiens servum principis sacerdotum amputavit auriculam eius --
|
52 |
tunc ait illi Iesus converte gladium tuum in locum suum omnes enim qui acceperint gladium gladio peribunt --
|
53 |
an putas quia non possum rogare Patrem meum et exhibebit mihi modo plus quam duodecim legiones angelorum --
|
54 |
quomodo ergo implebuntur scripturae quia sic oportet fieri --
|
55 |
in illa hora dixit Iesus turbis tamquam ad latronem existis cum gladiis et fustibus conprehendere me cotidie apud vos sedebam docens in templo et non me tenuistis --
|
56 |
hoc autem totum factum est ut implerentur scripturae prophetarum tunc discipuli omnes relicto eo fugerunt --
|
57 |
at illi tenentes Iesum duxerunt ad Caiaphan principem sacerdotum ubi scribae et seniores convenerant --
|
58 |
Petrus autem sequebatur eum a longe usque in atrium principis sacerdotum et ingressus intro sedebat cum ministris ut videret finem --
|
59 |
principes autem sacerdotum et omne concilium quaerebant falsum testimonium contra Iesum ut eum morti traderent --
|
60 |
et non invenerunt cum multi falsi testes accessissent novissime autem venerunt duo falsi testes --
|
61 |
et dixerunt hic dixit possum destruere templum Dei et post triduum aedificare illud --
|
62 |
et surgens princeps sacerdotum ait illi nihil respondes ad ea quae isti adversum te testificantur --
|
63 |
Iesus autem tacebat et princeps sacerdotum ait illi adiuro te per Deum vivum ut dicas nobis si tu es Christus Filius Dei --
|
64 |
dicit illi Iesus tu dixisti verumtamen dico vobis amodo videbitis Filium hominis sedentem a dextris virtutis et venientem in nubibus caeli --
|
65 |
tunc princeps sacerdotum scidit vestimenta sua dicens blasphemavit quid adhuc egemus testibus ecce nunc audistis blasphemiam --
|
66 |
quid vobis videtur at illi respondentes dixerunt reus est mortis --
|
67 |
tunc expuerunt in faciem eius et colaphis eum ceciderunt alii autem palmas in faciem ei dederunt --
|
68 |
dicentes prophetiza nobis Christe quis est qui te percussit --
|
69 |
Petrus vero sedebat foris in atrio et accessit ad eum una ancilla dicens et tu cum Iesu Galilaeo eras --
|
70 |
at ille negavit coram omnibus dicens nescio quid dicis --
|
71 |
exeunte autem illo ianuam vidit eum alia et ait his qui erant ibi et hic erat cum Iesu Nazareno --
|
72 |
et iterum negavit cum iuramento quia non novi hominem --
|
73 |
et post pusillum accesserunt qui stabant et dixerunt Petro vere et tu ex illis es nam et loquella tua manifestum te facit --
|
74 |
tunc coepit detestari et iurare quia non novisset hominem et continuo gallus cantavit --
|
75 |
et recordatus est Petrus verbi Iesu quod dixerat priusquam gallus cantet ter me negabis et egressus foras ploravit amare --
|