| Chapter 24 |
1 |
et egressus Iesus de templo ibat et accesserunt discipuli eius ut ostenderent ei aedificationes templi --
|
2 |
ipse autem respondens dixit eis videtis haec omnia amen dico vobis non relinquetur hic lapis super lapidem qui non destruatur --
|
3 |
sedente autem eo super montem Oliveti accesserunt ad eum discipuli secreto dicentes dic nobis quando haec erunt et quod signum adventus tui et consummationis saeculi --
|
4 |
et respondens Iesus dixit eis videte ne quis vos seducat --
|
5 |
multi enim venient in nomine meo dicentes ego sum Christus et multos seducent --
|
6 |
audituri autem estis proelia et opiniones proeliorum videte ne turbemini oportet enim haec fieri sed nondum est finis --
|
7 |
consurget enim gens in gentem et regnum in regnum et erunt pestilentiae et fames et terraemotus per loca --
|
8 |
haec autem omnia initia sunt dolorum --
|
9 |
tunc tradent vos in tribulationem et occident vos et eritis odio omnibus gentibus propter nomen meum --
|
10 |
et tunc scandalizabuntur multi et invicem tradent et odio habebunt invicem --
|
11 |
et multi pseudoprophetae surgent et seducent multos --
|
12 |
et quoniam abundabit iniquitas refrigescet caritas multorum --
|
13 |
qui autem permanserit usque in finem hic salvus erit --
|
14 |
et praedicabitur hoc evangelium regni in universo orbe in testimonium omnibus gentibus et tunc veniet consummatio --
|
15 |
cum ergo videritis abominationem desolationis quae dicta est a Danihelo propheta stantem in loco sancto qui legit intellegat --
|
16 |
tunc qui in Iudaea sunt fugiant ad montes --
|
17 |
et qui in tecto non descendat tollere aliquid de domo sua --
|
18 |
et qui in agro non revertatur tollere tunicam suam --
|
19 |
vae autem praegnatibus et nutrientibus in illis diebus --
|
20 |
orate autem ut non fiat fuga vestra hieme vel sabbato --
|
21 |
erit enim tunc tribulatio magna qualis non fuit ab initio mundi usque modo neque fiet --
|
22 |
et nisi breviati fuissent dies illi non fieret salva omnis caro sed propter electos breviabuntur dies illi --
|
23 |
tunc si quis vobis dixerit ecce hic Christus aut illic nolite credere --
|
24 |
surgent enim pseudochristi et pseudoprophetae et dabunt signa magna et prodigia ita ut in errorem inducantur si fieri potest etiam electi --
|
25 |
ecce praedixi vobis --
|
26 |
si ergo dixerint vobis ecce in deserto est nolite exire ecce in penetrabilibus nolite credere --
|
27 |
sicut enim fulgur exit ab oriente et paret usque in occidente ita erit et adventus Filii hominis --
|
28 |
ubicumque fuerit corpus illuc congregabuntur aquilae --
|
29 |
statim autem post tribulationem dierum illorum sol obscurabitur et luna non dabit lumen suum et stellae cadent de caelo et virtutes caelorum commovebuntur --
|
30 |
et tunc parebit signum Filii hominis in caelo et tunc plangent omnes tribus terrae et videbunt Filium hominis venientem in nubibus caeli cum virtute multa et maiestate --
|
31 |
et mittet angelos suos cum tuba et voce magna et congregabunt electos eius a quattuor ventis a summis caelorum usque ad terminos eorum --
|
32 |
ab arbore autem fici discite parabolam cum iam ramus eius tener fuerit et folia nata scitis quia prope est aestas --
|
33 |
ita et vos cum videritis haec omnia scitote quia prope est in ianuis --
|
34 |
amen dico vobis quia non praeteribit haec generatio donec omnia haec fiant --
|
35 |
caelum et terra transibunt verba vero mea non praeteribunt --
|
36 |
de die autem illa et hora nemo scit neque angeli caelorum nisi Pater solus --
|
37 |
sicut autem in diebus Noe ita erit et adventus Filii hominis --
|
38 |
sicut enim erant in diebus ante diluvium comedentes et bibentes nubentes et nuptum tradentes usque ad eum diem quo introivit in arcam Noe --
|
39 |
et non cognoverunt donec venit diluvium et tulit omnes ita erit et adventus Filii hominis --
|
40 |
tunc duo erunt in agro unus adsumetur et unus relinquetur --
|
41 |
duae molentes in mola una adsumetur et una relinquetur --
|
42 |
vigilate ergo quia nescitis qua hora Dominus vester venturus sit --
|
43 |
illud autem scitote quoniam si sciret pater familias qua hora fur venturus esset vigilaret utique et non sineret perfodiri domum suam --
|
44 |
ideoque et vos estote parati quia qua nescitis hora Filius hominis venturus est --
|
45 |
quis putas est fidelis servus et prudens quem constituit dominus suus supra familiam suam ut det illis cibum in tempore --
|
46 |
beatus ille servus quem cum venerit dominus eius invenerit sic facientem --
|
47 |
amen dico vobis quoniam super omnia bona sua constituet eum --
|
48 |
si autem dixerit malus servus ille in corde suo moram facit dominus meus venire --
|
49 |
et coeperit percutere conservos suos manducet autem et bibat cum ebriis --
|
50 |
veniet dominus servi illius in die qua non sperat et hora qua ignorat --
|
51 |
et dividet eum partemque eius ponet cum hypocritis illic erit fletus et stridor dentium --
|