| Chapter 16 |
1 |
et accesserunt ad eum Pharisaei et Sadducaei temptantes et rogaverunt eum ut signum de caelo ostenderet eis --
|
2 |
at ille respondens ait eis facto vespere dicitis serenum erit rubicundum est enim caelum --
|
3 |
et mane hodie tempestas rutilat enim triste caelum --
|
4 |
faciem ergo caeli diiudicare nostis signa autem temporum non potestis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae et relictis illis abiit --
|
5 |
et cum venissent discipuli eius trans fretum obliti sunt panes accipere --
|
6 |
qui dixit illis intuemini et cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum --
|
7 |
at illi cogitabant inter se dicentes quia panes non accepimus --
|
8 |
sciens autem Iesus dixit quid cogitatis inter vos modicae fidei quia panes non habetis --
|
9 |
nondum intellegitis neque recordamini quinque panum quinque milium hominum et quot cofinos sumpsistis --
|
10 |
neque septem panum quattuor milium hominum et quot sportas sumpsistis --
|
11 |
quare non intellegitis quia non de pane dixi vobis cavete a fermento Pharisaeorum et Sadducaeorum --
|
12 |
tunc intellexerunt quia non dixerit cavendum a fermento panum sed a doctrina Pharisaeorum et Sadducaeorum --
|
13 |
venit autem Iesus in partes Caesareae Philippi et interrogabat discipulos suos dicens quem dicunt homines esse Filium hominis --
|
14 |
at illi dixerunt alii Iohannem Baptistam alii autem Heliam alii vero Hieremiam aut unum ex prophetis --
|
15 |
dicit illis vos autem quem me esse dicitis --
|
16 |
respondens Simon Petrus dixit tu es Christus Filius Dei vivi --
|
17 |
respondens autem Iesus dixit ei beatus es Simon Bar Iona quia caro et sanguis non revelavit tibi sed Pater meus qui in caelis est --
|
18 |
et ego dico tibi quia tu es Petrus et super hanc petram aedificabo ecclesiam meam et portae inferi non praevalebunt adversum eam --
|
19 |
et tibi dabo claves regni caelorum et quodcumque ligaveris super terram erit ligatum in caelis et quodcumque solveris super terram erit solutum in caelis --
|
20 |
tunc praecepit discipulis suis ut nemini dicerent quia ipse esset Iesus Christus --
|
21 |
exinde coepit Iesus ostendere discipulis suis quia oporteret eum ire Hierosolymam et multa pati a senioribus et scribis et principibus sacerdotum et occidi et tertia die resurgere --
|
22 |
et adsumens eum Petrus coepit increpare illum dicens absit a te Domine non erit tibi hoc --
|
23 |
qui conversus dixit Petro vade post me Satana scandalum es mihi quia non sapis ea quae Dei sunt sed ea quae hominum --
|
24 |
tunc Iesus dixit discipulis suis si quis vult post me venire abneget semet ipsum et tollat crucem suam et sequatur me --
|
25 |
qui enim voluerit animam suam salvam facere perdet eam qui autem perdiderit animam suam propter me inveniet eam --
|
26 |
quid enim prodest homini si mundum universum lucretur animae vero suae detrimentum patiatur aut quam dabit homo commutationem pro anima sua --
|
27 |
Filius enim hominis venturus est in gloria Patris sui cum angelis suis et tunc reddet unicuique secundum opus eius --
|
28 |
amen dico vobis sunt quidam de hic stantibus qui non gustabunt mortem donec videant Filium hominis venientem in regno suo --
|