| Chapter 14 |
1 |
in illo tempore audiit Herodes tetrarcha famam Iesu --
|
2 |
et ait pueris suis hic est Iohannes Baptista ipse surrexit a mortuis et ideo virtutes inoperantur in eo --
|
3 |
Herodes enim tenuit Iohannem et alligavit eum et posuit in carcere propter Herodiadem uxorem fratris sui --
|
4 |
dicebat enim illi Iohannes non licet tibi habere eam --
|
5 |
et volens illum occidere timuit populum quia sicut prophetam eum habebant --
|
6 |
die autem natalis Herodis saltavit filia Herodiadis in medio et placuit Herodi --
|
7 |
unde cum iuramento pollicitus est ei dare quodcumque postulasset ab eo --
|
8 |
at illa praemonita a matre sua da mihi inquit hic in disco caput Iohannis Baptistae --
|
9 |
et contristatus est rex propter iuramentum autem et eos qui pariter recumbebant iussit dari --
|
10 |
misitque et decollavit Iohannem in carcere --
|
11 |
et adlatum est caput eius in disco et datum est puellae et tulit matri suae --
|
12 |
et accedentes discipuli eius tulerunt corpus et sepelierunt illud et venientes nuntiaverunt Iesu --
|
13 |
quod cum audisset Iesus secessit inde in navicula in locum desertum seorsum et cum audissent turbae secutae sunt eum pedestres de civitatibus --
|
14 |
et exiens vidit turbam multam et misertus est eius et curavit languidos eorum --
|
15 |
vespere autem facto accesserunt ad eum discipuli eius dicentes desertus est locus et hora iam praeteriit dimitte turbas ut euntes in castella emant sibi escas --
|
16 |
Iesus autem dixit eis non habent necesse ire date illis vos manducare --
|
17 |
responderunt ei non habemus hic nisi quinque panes et duos pisces --
|
18 |
qui ait eis adferte illos mihi huc --
|
19 |
et cum iussisset turbam discumbere supra faenum acceptis quinque panibus et duobus piscibus aspiciens in caelum benedixit et fregit et dedit discipulis panes discipuli autem turbis --
|
20 |
et manducaverunt omnes et saturati sunt et tulerunt reliquias duodecim cofinos fragmentorum plenos --
|
21 |
manducantium autem fuit numerus quinque milia virorum exceptis mulieribus et parvulis --
|
22 |
et statim iussit discipulos ascendere in navicula et praecedere eum trans fretum donec dimitteret turbas --
|
23 |
et dimissa turba ascendit in montem solus orare vespere autem facto solus erat ibi --
|
24 |
navicula autem in medio mari iactabatur fluctibus erat enim contrarius ventus --
|
25 |
quarta autem vigilia noctis venit ad eos ambulans supra mare --
|
26 |
et videntes eum supra mare ambulantem turbati sunt dicentes quia fantasma est et prae timore clamaverunt --
|
27 |
statimque Iesus locutus est eis dicens habete fiduciam ego sum nolite timere --
|
28 |
respondens autem Petrus dixit Domine si tu es iube me venire ad te super aquas --
|
29 |
at ipse ait veni et descendens Petrus de navicula ambulabat super aquam ut veniret ad Iesum --
|
30 |
videns vero ventum validum timuit et cum coepisset mergi clamavit dicens Domine salvum me fac --
|
31 |
et continuo Iesus extendens manum adprehendit eum et ait illi modicae fidei quare dubitasti --
|
32 |
et cum ascendissent in naviculam cessavit ventus --
|
33 |
qui autem in navicula erant venerunt et adoraverunt eum dicentes vere Filius Dei es --
|
34 |
et cum transfretassent venerunt in terram Gennesar --
|
35 |
et cum cognovissent eum viri loci illius miserunt in universam regionem illam et obtulerunt ei omnes male habentes --
|
36 |
et rogabant eum ut vel fimbriam vestimenti eius tangerent et quicumque tetigerunt salvi facti sunt --
|