| Chapter 12 |
1 |
in illo tempore abiit Iesus sabbato per sata discipuli autem eius esurientes coeperunt vellere spicas et manducare --
|
2 |
Pharisaei autem videntes dixerunt ei ecce discipuli tui faciunt quod non licet eis facere sabbatis --
|
3 |
at ille dixit eis non legistis quid fecerit David quando esuriit et qui cum eo erant --
|
4 |
quomodo intravit in domum Dei et panes propositionis comedit quos non licebat ei edere neque his qui cum eo erant nisi solis sacerdotibus --
|
5 |
aut non legistis in lege quia sabbatis sacerdotes in templo sabbatum violant et sine crimine sunt --
|
6 |
dico autem vobis quia templo maior est hic --
|
7 |
si autem sciretis quid est misericordiam volo et non sacrificium numquam condemnassetis innocentes --
|
8 |
dominus est enim Filius hominis etiam sabbati --
|
9 |
et cum inde transisset venit in synagogam eorum --
|
10 |
et ecce homo manum habens aridam et interrogabant eum dicentes si licet sabbatis curare ut accusarent eum --
|
11 |
ipse autem dixit illis quis erit ex vobis homo qui habeat ovem unam et si ceciderit haec sabbatis in foveam nonne tenebit et levabit eam --
|
12 |
quanto magis melior est homo ove itaque licet sabbatis benefacere --
|
13 |
tunc ait homini extende manum tuam et extendit et restituta est sanitati sicut altera --
|
14 |
exeuntes autem Pharisaei consilium faciebant adversus eum quomodo eum perderent --
|
15 |
Iesus autem sciens recessit inde et secuti sunt eum multi et curavit eos omnes --
|
16 |
et praecepit eis ne manifestum eum facerent --
|
17 |
ut adimpleretur quod dictum est per Esaiam prophetam dicentem --
|
18 |
ecce puer meus quem elegi dilectus meus in quo bene placuit animae meae ponam spiritum meum super eum et iudicium gentibus nuntiabit --
|
19 |
non contendet neque clamabit neque audiet aliquis in plateis vocem eius --
|
20 |
harundinem quassatam non confringet et linum fumigans non extinguet donec eiciat ad victoriam iudicium --
|
21 |
et in nomine eius gentes sperabunt --
|
22 |
tunc oblatus est ei daemonium habens caecus et mutus et curavit eum ita ut loqueretur et videret --
|
23 |
et stupebant omnes turbae et dicebant numquid hic est Filius David --
|
24 |
Pharisaei autem audientes dixerunt hic non eicit daemones nisi in Beelzebub principe daemoniorum --
|
25 |
Iesus autem sciens cogitationes eorum dixit eis omne regnum divisum contra se desolatur et omnis civitas vel domus divisa contra se non stabit --
|
26 |
et si Satanas Satanan eicit adversus se divisus est quomodo ergo stabit regnum eius --
|
27 |
et si ego in Beelzebub eicio daemones filii vestri in quo eiciunt ideo ipsi iudices erunt vestri --
|
28 |
si autem ego in Spiritu Dei eicio daemones igitur pervenit in vos regnum Dei --
|
29 |
aut quomodo potest quisquam intrare in domum fortis et vasa eius diripere nisi prius alligaverit fortem et tunc domum illius diripiat --
|
30 |
qui non est mecum contra me est et qui non congregat mecum spargit --
|
31 |
ideo dico vobis omne peccatum et blasphemia remittetur hominibus Spiritus autem blasphemia non remittetur --
|
32 |
et quicumque dixerit verbum contra Filium hominis remittetur ei qui autem dixerit contra Spiritum Sanctum non remittetur ei neque in hoc saeculo neque in futuro --
|
33 |
aut facite arborem bonam et fructum eius bonum aut facite arborem malam et fructum eius malum siquidem ex fructu arbor agnoscitur --
|
34 |
progenies viperarum quomodo potestis bona loqui cum sitis mali ex abundantia enim cordis os loquitur --
|
35 |
bonus homo de bono thesauro profert bona et malus homo de malo thesauro profert mala --
|
36 |
dico autem vobis quoniam omne verbum otiosum quod locuti fuerint homines reddent rationem de eo in die iudicii --
|
37 |
ex verbis enim tuis iustificaberis et ex verbis tuis condemnaberis --
|
38 |
tunc responderunt ei quidam de scribis et Pharisaeis dicentes magister volumus a te signum videre --
|
39 |
qui respondens ait illis generatio mala et adultera signum quaerit et signum non dabitur ei nisi signum Ionae prophetae --
|
40 |
sicut enim fuit Ionas in ventre ceti tribus diebus et tribus noctibus sic erit Filius hominis in corde terrae tribus diebus et tribus noctibus --
|
41 |
viri ninevitae surgent in iudicio cum generatione ista et condemnabunt eam quia paenitentiam egerunt in praedicatione Ionae et ecce plus quam Iona hic --
|
42 |
regina austri surget in iudicio cum generatione ista et condemnabit eam quia venit a finibus terrae audire sapientiam Salomonis et ecce plus quam Salomon hic --
|
43 |
cum autem inmundus spiritus exierit ab homine ambulat per loca arida quaerens requiem et non invenit --
|
44 |
tunc dicit revertar in domum meam unde exivi et veniens invenit vacantem scopis mundatam et ornatam --
|
45 |
tunc vadit et adsumit septem alios spiritus secum nequiores se et intrantes habitant ibi et fiunt novissima hominis illius peiora prioribus sic erit et generationi huic pessimae --
|
46 |
adhuc eo loquente ad turbas ecce mater eius et fratres stabant foris quaerentes loqui ei --
|
47 |
dixit autem ei quidam ecce mater tua et fratres tui foris stant quaerentes te --
|
48 |
at ipse respondens dicenti sibi ait quae est mater mea et qui sunt fratres mei --
|
49 |
et extendens manum in discipulos suos dixit ecce mater mea et fratres mei --
|
50 |
quicumque enim fecerit voluntatem Patris mei qui in caelis est ipse meus et frater et soror et mater est --
|