| Chapter 10 |
1 |
et convocatis duodecim discipulis suis dedit illis potestatem spirituum inmundorum ut eicerent eos et curarent omnem languorem et omnem infirmitatem --
|
2 |
duodecim autem apostolorum nomina sunt haec primus Simon qui dicitur Petrus et Andreas frater eius --
|
3 |
Iacobus Zebedaei et Iohannes frater eius Philippus et Bartholomeus Thomas et Mattheus publicanus et Iacobus Alphei et Thaddeus --
|
4 |
Simon Cananeus et Iudas Scariotes qui et tradidit eum --
|
5 |
hos duodecim misit Iesus praecipiens eis et dicens in viam gentium ne abieritis et in civitates Samaritanorum ne intraveritis --
|
6 |
sed potius ite ad oves quae perierunt domus Israhel --
|
7 |
euntes autem praedicate dicentes quia adpropinquavit regnum caelorum --
|
8 |
infirmos curate mortuos suscitate leprosos mundate daemones eicite gratis accepistis gratis date --
|
9 |
nolite possidere aurum neque argentum neque pecuniam in zonis vestris --
|
10 |
non peram in via neque duas tunicas neque calciamenta neque virgam dignus enim est operarius cibo suo --
|
11 |
in quamcumque civitatem aut castellum intraveritis interrogate quis in ea dignus sit et ibi manete donec exeatis --
|
12 |
intrantes autem in domum salutate eam --
|
13 |
et siquidem fuerit domus digna veniat pax vestra super eam si autem non fuerit digna pax vestra ad vos revertatur --
|
14 |
et quicumque non receperit vos neque audierit sermones vestros exeuntes foras de domo vel de civitate excutite pulverem de pedibus vestris --
|
15 |
amen dico vobis tolerabilius erit terrae Sodomorum et Gomorraeorum in die iudicii quam illi civitati --
|
16 |
ecce ego mitto vos sicut oves in medio luporum estote ergo prudentes sicut serpentes et simplices sicut columbae --
|
17 |
cavete autem ab hominibus tradent enim vos in conciliis et in synagogis suis flagellabunt vos --
|
18 |
et ad praesides et ad reges ducemini propter me in testimonium illis et gentibus --
|
19 |
cum autem tradent vos nolite cogitare quomodo aut quid loquamini dabitur enim vobis in illa hora quid loquamini --
|
20 |
non enim vos estis qui loquimini sed Spiritus Patris vestri qui loquitur in vobis --
|
21 |
tradet autem frater fratrem in mortem et pater filium et insurgent filii in parentes et morte eos adficient --
|
22 |
et eritis odio omnibus propter nomen meum qui autem perseveraverit in finem hic salvus erit --
|
23 |
cum autem persequentur vos in civitate ista fugite in aliam amen enim dico vobis non consummabitis civitates Israhel donec veniat Filius hominis --
|
24 |
non est discipulus super magistrum nec servus super dominum suum --
|
25 |
sufficit discipulo ut sit sicut magister eius et servus sicut dominus eius si patrem familias Beelzebub vocaverunt quanto magis domesticos eius --
|
26 |
ne ergo timueritis eos nihil enim opertum quod non revelabitur et occultum quod non scietur --
|
27 |
quod dico vobis in tenebris dicite in lumine et quod in aure auditis praedicate super tecta --
|
28 |
et nolite timere eos qui occidunt corpus animam autem non possunt occidere sed potius eum timete qui potest et animam et corpus perdere in gehennam --
|
29 |
nonne duo passeres asse veneunt et unus ex illis non cadet super terram sine Patre vestro --
|
30 |
vestri autem et capilli capitis omnes numerati sunt --
|
31 |
nolite ergo timere multis passeribus meliores estis vos --
|
32 |
omnis ergo qui confitebitur me coram hominibus confitebor et ego eum coram Patre meo qui est in caelis --
|
33 |
qui autem negaverit me coram hominibus negabo et ego eum coram Patre meo qui est in caelis --
|
34 |
nolite arbitrari quia venerim mittere pacem in terram non veni pacem mittere sed gladium --
|
35 |
veni enim separare hominem adversus patrem suum et filiam adversus matrem suam et nurum adversus socrum suam --
|
36 |
et inimici hominis domestici eius --
|
37 |
qui amat patrem aut matrem plus quam me non est me dignus et qui amat filium aut filiam super me non est me dignus --
|
38 |
et qui non accipit crucem suam et sequitur me non est me dignus --
|
39 |
qui invenit animam suam perdet illam et qui perdiderit animam suam propter me inveniet eam --
|
40 |
qui recipit vos me recipit et qui me recipit recipit eum qui me misit --
|
41 |
qui recipit prophetam in nomine prophetae mercedem prophetae accipiet et qui recipit iustum in nomine iusti mercedem iusti accipiet --
|
42 |
et quicumque potum dederit uni ex minimis istis calicem aquae frigidae tantum in nomine discipuli amen dico vobis non perdet mercedem suam --
|