| Chapter 5 |
1 |
videns autem turbas ascendit in montem et cum sedisset accesserunt ad eum discipuli eius --
|
2 |
et aperiens os suum docebat eos dicens --
|
3 |
beati pauperes spiritu quoniam ipsorum est regnum caelorum --
|
4 |
beati mites quoniam ipsi possidebunt terram --
|
5 |
beati qui lugent quoniam ipsi consolabuntur --
|
6 |
beati qui esuriunt et sitiunt iustitiam quoniam ipsi saturabuntur --
|
7 |
beati misericordes quia ipsi misericordiam consequentur --
|
8 |
beati mundo corde quoniam ipsi Deum videbunt --
|
9 |
beati pacifici quoniam filii Dei vocabuntur --
|
10 |
beati qui persecutionem patiuntur propter iustitiam quoniam ipsorum est regnum caelorum --
|
11 |
beati estis cum maledixerint vobis et persecuti vos fuerint et dixerint omne malum adversum vos mentientes propter me --
|
12 |
gaudete et exultate quoniam merces vestra copiosa est in caelis sic enim persecuti sunt prophetas qui fuerunt ante vos --
|
13 |
vos estis sal terrae quod si sal evanuerit in quo sallietur ad nihilum valet ultra nisi ut mittatur foras et conculcetur ab hominibus --
|
14 |
vos estis lux mundi non potest civitas abscondi supra montem posita --
|
15 |
neque accendunt lucernam et ponunt eam sub modio sed super candelabrum ut luceat omnibus qui in domo sunt --
|
16 |
sic luceat lux vestra coram hominibus ut videant vestra bona opera et glorificent Patrem vestrum qui in caelis est --
|
17 |
nolite putare quoniam veni solvere legem aut prophetas non veni solvere sed adimplere --
|
18 |
amen quippe dico vobis donec transeat caelum et terra iota unum aut unus apex non praeteribit a lege donec omnia fiant --
|
19 |
qui ergo solverit unum de mandatis istis minimis et docuerit sic homines minimus vocabitur in regno caelorum qui autem fecerit et docuerit hic magnus vocabitur in regno caelorum --
|
20 |
dico enim vobis quia nisi abundaverit iustitia vestra plus quam scribarum et Pharisaeorum non intrabitis in regnum caelorum --
|
21 |
audistis quia dictum est antiquis non occides qui autem occiderit reus erit iudicio --
|
22 |
ego autem dico vobis quia omnis qui irascitur fratri suo reus erit iudicio qui autem dixerit fratri suo racha reus erit concilio qui autem dixerit fatue reus erit gehennae ignis --
|
23 |
si ergo offeres munus tuum ad altare et ibi recordatus fueris quia frater tuus habet aliquid adversum te --
|
24 |
relinque ibi munus tuum ante altare et vade prius reconciliare fratri tuo et tunc veniens offers munus tuum --
|
25 |
esto consentiens adversario tuo cito dum es in via cum eo ne forte tradat te adversarius iudici et iudex tradat te ministro et in carcerem mittaris --
|
26 |
amen dico tibi non exies inde donec reddas novissimum quadrantem --
|
27 |
audistis quia dictum est antiquis non moechaberis --
|
28 |
ego autem dico vobis quoniam omnis qui viderit mulierem ad concupiscendum eam iam moechatus est eam in corde suo --
|
29 |
quod si oculus tuus dexter scandalizat te erue eum et proice abs te expedit enim tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum mittatur in gehennam --
|
30 |
et si dextera manus tua scandalizat te abscide eam et proice abs te expedit tibi ut pereat unum membrorum tuorum quam totum corpus tuum eat in gehennam --
|
31 |
dictum est autem quicumque dimiserit uxorem suam det illi libellum repudii --
|
32 |
ego autem dico vobis quia omnis qui dimiserit uxorem suam excepta fornicationis causa facit eam moechari et qui dimissam duxerit adulterat --
|
33 |
iterum audistis quia dictum est antiquis non peierabis reddes autem Domino iuramenta tua --
|
34 |
ego autem dico vobis non iurare omnino neque per caelum quia thronus Dei est --
|
35 |
neque per terram quia scabillum est pedum eius neque per Hierosolymam quia civitas est magni Regis --
|
36 |
neque per caput tuum iuraveris quia non potes unum capillum album facere aut nigrum --
|
37 |
sit autem sermo vester est est non non quod autem his abundantius est a malo est --
|
38 |
audistis quia dictum est oculum pro oculo et dentem pro dente --
|
39 |
ego autem dico vobis non resistere malo sed si quis te percusserit in dextera maxilla tua praebe illi et alteram --
|
40 |
et ei qui vult tecum iudicio contendere et tunicam tuam tollere remitte ei et pallium --
|
41 |
et quicumque te angariaverit mille passus vade cum illo alia duo --
|
42 |
qui petit a te da ei et volenti mutuari a te ne avertaris --
|
43 |
audistis quia dictum est diliges proximum tuum et odio habebis inimicum tuum --
|
44 |
ego autem dico vobis diligite inimicos vestros benefacite his qui oderunt vos et orate pro persequentibus et calumniantibus vos --
|
45 |
ut sitis filii Patris vestri qui in caelis est qui solem suum oriri facit super bonos et malos et pluit super iustos et iniustos --
|
46 |
si enim diligatis eos qui vos diligunt quam mercedem habebitis nonne et publicani hoc faciunt --
|
47 |
et si salutaveritis fratres vestros tantum quid amplius facitis nonne et ethnici hoc faciunt --
|
48 |
estote ergo vos perfecti sicut et Pater vester caelestis perfectus est --
|