| Chapter 9 |
1 |
onus verbi Domini in terra Adrach et Damasci requiei eius quia Domini est oculus hominis et omnium tribuum Israhel --
|
2 |
Emath quoque in terminis eius et Tyrus et Sidon adsumpserunt quippe sibi sapientiam valde --
|
3 |
et aedificavit Tyrus munitionem suam et coacervavit argentum quasi humum et aurum ut lutum platearum --
|
4 |
ecce Dominus possidebit eam et percutiet in mari fortitudinem eius et haec igni devorabitur --
|
5 |
videbit Ascalon et timebit et Gaza et dolebit nimis et Accaron quoniam confusa est spes eius et peribit rex de Gaza et Ascalon non habitabitur --
|
6 |
et sedebit separator in Azoto et disperdam superbiam Philisthinorum --
|
7 |
et auferam sanguinem eius de ore eius et abominationes eius de medio dentium eius et relinquetur etiam ipse Deo nostro et erit quasi dux in Iuda et Accaron quasi Iebuseus --
|
8 |
et circumdabo domum meam ex his qui militant mihi euntes et revertentes et non transibit super eos ultra exactor quia nunc vidi in oculis meis --
|
9 |
exulta satis filia Sion iubila filia Hierusalem ecce rex tuus veniet tibi iustus et salvator ipse pauper et ascendens super asinum et super pullum filium asinae --
|
10 |
et disperdam quadrigam ex Ephraim et equum de Hierusalem et dissipabitur arcus belli et loquetur pacem gentibus et potestas eius a mari usque ad mare et a fluminibus usque ad fines terrae --
|
11 |
tu quoque in sanguine testamenti tui emisisti vinctos tuos de lacu in quo non est aqua --
|
12 |
convertimini ad munitionem vincti spei hodie quoque adnuntians duplicia reddam tibi --
|
13 |
quoniam extendi mihi Iudam quasi arcum implevi Ephraim et suscitabo filios tuos Sion super filios tuos Graecia et ponam te quasi gladium fortium --
|
14 |
et Dominus Deus super eos videbitur et exibit ut fulgur iaculum eius et Dominus Deus in tuba canet et vadet in turbine austri --
|
15 |
Dominus exercituum proteget eos et devorabunt et subicient lapidibus fundae et bibentes inebriabuntur quasi vino et replebuntur ut fialae et quasi cornua altaris --
|
16 |
et salvabit eos Dominus Deus eorum in die illa ut gregem populi sui quia lapides sancti elevantur super terram eius --
|
17 |
quid enim bonum eius est et quid pulchrum eius nisi frumentum electorum et vinum germinans virgines --
|