| Chapter 3 |
1 |
et factum est verbum Domini ad Ionam secundo dicens --
|
2 |
surge vade ad Nineven civitatem magnam et praedica in ea praedicationem quam ego loquor ad te --
|
3 |
et surrexit Iona et abiit in Nineven iuxta verbum Domini et Nineve erat civitas magna Dei itinere dierum trium --
|
4 |
et coepit Iona introire in civitatem itinere diei unius et clamavit et dixit adhuc quadraginta dies et Nineve subvertetur --
|
5 |
et crediderunt viri ninevitae in Deo et praedicaverunt ieiunium et vestiti sunt saccis a maiore usque ad minorem --
|
6 |
et pervenit verbum ad regem Nineve et surrexit de solio suo et abiecit vestimentum suum a se et indutus est sacco et sedit in cinere --
|
7 |
et clamavit et dixit in Nineve ex ore regis et principum eius dicens homines et iumenta et boves et pecora non gustent quicquam nec pascantur et aquam non bibant --
|
8 |
et operiantur saccis homines et iumenta et clament ad Dominum in fortitudine et convertatur vir a via sua mala et ab iniquitate quae est in manibus eorum --
|
9 |
quis scit si convertatur et ignoscat Deus et revertatur a furore irae suae et non peribimus --
|
10 |
et vidit Deus opera eorum quia conversi sunt a via sua mala et misertus est Deus super malitiam quam locutus fuerat ut faceret eis et non fecit --
|