| Chapter 3 |
1 |
audite verbum quod locutus est Dominus super vos filii Israhel super omni cognatione quam eduxi de terra Aegypti dicens --
|
2 |
tantummodo vos cognovi ex omnibus cognationibus terrae idcirco visitabo super vos omnes iniquitates vestras --
|
3 |
numquid ambulabunt duo pariter nisi convenerit eis --
|
4 |
numquid rugiet leo in saltu nisi habuerit praedam numquid dabit catulus leonis vocem de cubili suo nisi aliquid adprehenderit --
|
5 |
numquid cadet avis in laqueum terrae absque aucupe numquid auferetur laqueus de terra antequam quid ceperit --
|
6 |
si clanget tuba in civitate et populus non expavescet si erit malum in civitate quod Dominus non fecit --
|
7 |
quia non faciet Dominus Deus verbum nisi revelaverit secretum suum ad servos suos prophetas --
|
8 |
leo rugiet quis non timebit Dominus Deus locutus est quis non prophetabit --
|
9 |
auditum facite in aedibus Azoti et in aedibus terrae Aegypti et dicite congregamini super montes Samariae et videte insanias multas in medio eius et calumniam patientes in penetrabilibus eius --
|
10 |
et nescierunt facere rectum dicit Dominus thesaurizantes iniquitatem et rapinas in aedibus suis --
|
11 |
propterea haec dicit Dominus Deus tribulabitur et circumietur terra et detrahetur ex te fortitudo tua et diripientur aedes tuae --
|
12 |
haec dicit Dominus quomodo si eruat pastor de ore leonis duo crura aut extremum auriculae sic eruentur filii Israhel qui habitant in Samaria in plaga lectuli et in Damasco grabatti --
|
13 |
audite et contestamini in domo Iacob dicit Dominus Deus exercituum --
|
14 |
quia in die cum visitare coepero praevaricationes Israhel super eum visitabo et super altaria Bethel et amputabuntur cornua altaris et cadent in terram --
|
15 |
et percutiam domum hiemalem cum domo aestiva et peribunt domus eburneae et dissipabuntur aedes multae dicit Dominus --
|