| Chapter 14 |
1 |
pereat Samaria quoniam ad amaritudinem concitavit Dominum suum in gladio pereat parvuli eorum elidantur et fetae eius discindantur --
|
2 |
convertere Israhel ad Dominum Deum tuum quoniam corruisti in iniquitate tua --
|
3 |
tollite vobiscum verba et convertimini ad Dominum dicite ei omnem aufer iniquitatem et accipe bonum et reddemus vitulos labiorum nostrorum --
|
4 |
Assur non salvabit nos super equum non ascendemus nec dicemus ultra dii nostri opera manuum nostrarum quia eius qui in te est misereberis pupilli --
|
5 |
sanabo contritiones eorum diligam eos spontanee quia aversus est furor meus ab eo --
|
6 |
ero quasi ros Israhel germinabit quasi lilium et erumpet radix eius ut Libani --
|
7 |
ibunt rami eius et erit quasi oliva gloria eius et odor eius ut Libani --
|
8 |
convertentur sedentes in umbra eius vivent tritico et germinabunt quasi vinea memoriale eius sicut vinum Libani --
|
9 |
Ephraim quid mihi ultra idola ego exaudiam et dirigam eum ego ut abietem virentem ex me fructus tuus inventus est --
|