| Chapter 10 |
1 |
vitis frondosa Israhel fructus adaequatus est ei secundum multitudinem fructus sui multiplicavit altaria iuxta ubertatem terrae suae exuberavit simulacris --
|
2 |
divisum est cor eorum nunc interibunt ipse confringet simulacra eorum depopulabitur aras eorum --
|
3 |
quia nunc dicent non est rex nobis non enim timemus Dominum et rex quid faciet nobis --
|
4 |
loquimini verba visionis inutilis et ferietis foedus et germinabit quasi amaritudo iudicium super sulcos agri --
|
5 |
vaccas Bethaven coluerunt habitatores Samariae quia luxit super eum populus eius et aeditui eius super eum exultaverunt in gloria eius quia migravit ab eo --
|
6 |
siquidem et ipse in Assur delatus est munus regi ultori confusio Ephraim capiet et confundetur Israhel in voluntate sua --
|
7 |
transire fecit Samaria regem suum quasi spumam super faciem aquae --
|
8 |
et disperdentur excelsa idoli peccatum Israhel lappa et tribulus ascendet super aras eorum et dicent montibus operite nos et collibus cadite super nos --
|
9 |
ex diebus Gabaa peccavit Israhel ibi steterunt non conprehendet eos in Gabaa proelium super filios iniquitatis --
|
10 |
iuxta desiderium meum corripiam eos congregabuntur super eos populi cum corripientur propter duas iniquitates suas --
|
11 |
Ephraim vitula docta diligere trituram et ego transivi super pulchritudinem colli eius ascendam super Ephraim arabit Iudas confringet sibi sulcos Iacob --
|
12 |
seminate vobis in iustitia metite in ore misericordiae innovate vobis novale tempus autem requirendi Dominum cum venerit qui docebit vos iustitiam --
|
13 |
arastis impietatem iniquitatem messuistis comedistis frugem mendacii quia confisus es in viis tuis in multitudine fortium tuorum --
|
14 |
consurget tumultus in populo tuo et omnes munitiones tuae vastabuntur sicut vastatus est Salman a domo eius qui iudicavit Baal in die proelii matre super filios adlisa --
|
15 |
sic fecit vobis Bethel a facie malitiae nequitiarum vestrarum --
|