| Chapter 1 |
1 |
verbum Domini quod factum est ad Osee filium Beeri in diebus Oziae Ioatham Ahaz Ezechiae regum Iuda et in diebus Hieroboam filii Ioas regis Israhel --
|
2 |
principium loquendi Dominum in Osee et dixit Dominus ad Osee vade sume tibi uxorem fornicationum et filios fornicationum quia fornicans fornicabitur terra a Domino --
|
3 |
et abiit et accepit Gomer filiam Debelaim et concepit et peperit filium --
|
4 |
et dixit Dominus ad eum voca nomen eius Hiezrahel quoniam adhuc modicum et visitabo sanguinem Hiezrahel super domum Hieu et quiescere faciam regnum domus Israhel --
|
5 |
et in illa die conteram arcum Israhel in valle Hiezrahel --
|
6 |
et concepit adhuc et peperit filiam et dixit ei voca nomen eius Absque misericordia quia non addam ultra misereri domui Israhel sed oblivione obliviscar eorum --
|
7 |
et domui Iuda miserebor et salvabo eos in Domino Deo suo et non salvabo eos in arcu et gladio et in bello et in equis et in equitibus --
|
8 |
et ablactavit eam quae erat absque misericordia et concepit et peperit filium --
|
9 |
et dixit voca nomen eius Non populus meus quia vos non populus meus et ego non ero vester --
|
10 |
et erit numerus filiorum Israhel quasi harena maris quae sine mensura est et non numerabitur et erit in loco ubi dicetur eis non populus meus vos dicetur eis filii Dei viventis --
|
11 |
et congregabuntur filii Iuda et filii Israhel pariter et ponent sibimet caput unum et ascendent de terra quia magnus dies Hiezrahel --
|