| Chapter 35 |
1 |
et factus est sermo Domini ad me dicens --
|
2 |
fili hominis pone faciem tuam adversum montem Seir et prophetabis de eo et dices illi --
|
3 |
haec dicit Dominus Deus ecce ego ad te mons Seir et extendam manum meam super te et dabo te desolatum atque desertum --
|
4 |
urbes tuas demoliar et tu desertus eris et scies quia ego Dominus --
|
5 |
eo quod fueris inimicus sempiternus et concluseris filios Israhel in manus gladii in tempore adflictionis eorum in tempore iniquitatis extremae --
|
6 |
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quoniam sanguini tradam te et sanguis te persequetur et cum sanguinem oderis sanguis persequetur te --
|
7 |
et dabo montem Seir desolatum et desertum et auferam de eo euntem et redeuntem --
|
8 |
et implebo montes eius occisorum suorum in collibus tuis et in vallibus tuis atque in torrentibus interfecti gladio cadent --
|
9 |
in solitudines sempiternas tradam te et civitates tuae non habitabuntur et scietis quoniam ego Dominus --
|
10 |
eo quod dixeris duae gentes et duae terrae meae erunt et hereditate possidebo eas cum Dominus esset ibi --
|
11 |
propterea vivo ego dicit Dominus Deus quia faciam iuxta iram tuam et secundum zelum tuum quem fecisti odio habens eos et notus efficiar per eos cum te iudicavero --
|
12 |
et scies quia ego Dominus audivi universa obprobria tua quae locutus es de montibus Israhel dicens deserti nobis dati sunt ad devorandum --
|
13 |
et insurrexistis super me ore vestro et rogastis adversum me verba vestra ego audivi --
|
14 |
haec dicit Dominus Deus laetante universa terra in solitudinem te redigam --
|
15 |
sicuti gavisus es super hereditatem domus Israhel eo quod fuerit dissipata sic faciam tibi dissipatus eris mons Seir et Idumea omnis et scient quia ego Dominus --
|