| Chapter 5 |
1 |
recordare Domine quid acciderit nobis intuere et respice obprobrium nostrum --
|
2 |
hereditas nostra versa est ad alienos domus nostrae ad extraneos --
|
3 |
pupilli facti sumus absque patre matres nostrae quasi viduae --
|
4 |
aquam nostram pecunia bibimus ligna nostra pretio conparavimus --
|
5 |
cervicibus minabamur lassis non dabatur requies --
|
6 |
Aegypto dedimus manum et Assyriis ut saturaremur pane --
|
7 |
patres nostri peccaverunt et non sunt et nos iniquitates eorum portavimus --
|
8 |
servi dominati sunt nostri non fuit qui redimeret de manu eorum --
|
9 |
in animabus nostris adferebamus panem nobis a facie gladii in deserto --
|
10 |
pellis nostra quasi clibanus exusta est a facie tempestatum famis --
|
11 |
mulieres in Sion humiliaverunt virgines in civitatibus Iuda --
|
12 |
principes manu suspensi sunt facies senum non erubuerunt --
|
13 |
adulescentibus inpudice abusi sunt et pueri in ligno corruerunt --
|
14 |
senes de portis defecerunt iuvenes de choro psallentium --
|
15 |
defecit gaudium cordis nostri versus est in luctu chorus noster --
|
16 |
cecidit corona capitis nostri vae nobis quia peccavimus --
|
17 |
propterea maestum factum est cor nostrum ideo contenebrati sunt oculi nostri --
|
18 |
propter montem Sion quia disperiit vulpes ambulaverunt in eo --
|
19 |
tu autem Domine in aeternum permanebis solium tuum in generatione et generatione --
|
20 |
quare in perpetuum oblivisceris nostri derelinques nos in longitudinem dierum --
|
21 |
converte nos Domine ad te et convertemur innova dies nostros sicut a principio --
|