| Chapter 32 |
1 |
ecce in iustitia regnabit rex et principes in iudicio praeerunt --
|
2 |
et erit vir sicut qui absconditur a vento et celat se a tempestate sicut rivi aquarum in siti et umbra petrae prominentis in terra deserta --
|
3 |
non caligabunt oculi videntium et aures audientium diligenter auscultabunt --
|
4 |
et cor stultorum intelleget scientiam et lingua balborum velociter loquetur et plane --
|
5 |
non vocabitur ultra is qui insipiens est princeps neque fraudulentus appellabitur maior --
|
6 |
stultus enim fatua loquetur et cor eius faciet iniquitatem ut perficiat simulationem et loquatur ad Dominum fraudulenter et vacuefaciat animam esurientis et potum sitienti auferat --
|
7 |
fraudulenti vasa pessima sunt ipse enim cogitationes concinnavit ad perdendos mites in sermone mendacii cum loqueretur pauper iudicium --
|
8 |
princeps vero ea quae digna sunt principe cogitavit et ipse super duces stabit --
|
9 |
mulieres opulentae surgite et audite vocem meam filiae confidentes percipite auribus eloquium meum --
|
10 |
post dies et annum et vos conturbabimini confidentes consummata est enim vindemia collectio ultra non veniet --
|
11 |
obstupescite opulentae conturbamini confidentes exuite vos et confundimini accingite lumbos vestros --
|
12 |
super ubera plangite super regione desiderabili super vinea fertili --
|
13 |
super humum populi mei spina et vepres ascendent quanto magis super omnes domos gaudii civitatis exultantis --
|
14 |
domus enim dimissa est multitudo urbis relicta est tenebrae et palpatio factae sunt super speluncas usque in aeternum gaudium onagrorum pascua gregum --
|
15 |
donec effundatur super nos spiritus de excelso et erit desertum in Chermel et Chermel in saltum reputabitur --
|
16 |
et habitabit in solitudine iudicium et iustitia in Chermel sedebit --
|
17 |
et erit opus iustitiae pax et cultus iustitiae silentium et securitas usque in sempiternum --
|
18 |
et sedebit populus meus in pulchritudine pacis et in tabernaculis fiduciae et in requie opulenta --
|
19 |
grando autem in descensione saltus et humilitate humiliabitur civitas --
|
20 |
beati qui seminatis super omnes aquas inmittentes pedem bovis et asini --
|