| Chapter 21 |
1 |
onus deserti maris sicut turbines ab africo veniunt de deserto venit de terra horribili --
|
2 |
visio dura nuntiata est mihi qui incredulus est infideliter agit et qui depopulator est vastat ascende Aelam obside Mede omnem gemitum eius cessare feci --
|
3 |
propterea repleti sunt lumbi mei dolore angustia possedit me sicut angustia parientis corrui cum audirem conturbatus sum cum viderem --
|
4 |
emarcuit cor meum tenebrae stupefecerunt me Babylon dilecta mea posita est mihi in miraculum --
|
5 |
pone mensam contemplare in specula comedentes bibentes surgite principes arripite clypeum --
|
6 |
haec enim dixit mihi Dominus vade et pone speculatorem et quodcumque viderit adnuntiet --
|
7 |
et vidit currum duorum equitum ascensorem asini et ascensorem cameli et contemplatus est diligenter multo intuitu --
|
8 |
et clamavit leo super specula Domini ego sum stans iugiter per diem et super custodiam meam ego sum stans totis noctibus --
|
9 |
ecce iste venit ascensor vir bigae equitum et respondit et dixit cecidit cecidit Babylon et omnia sculptilia deorum eius contrita sunt in terram --
|
10 |
tritura mea et fili areae meae quae audivi a Domino exercituum Deo Israhel adnuntiavi vobis --
|
11 |
onus Duma ad me clamat ex Seir custos quid de nocte custos quid de nocte --
|
12 |
dixit custos venit mane et nox si quaeritis quaerite convertimini venite --
|
13 |
onus in Arabia in saltu ad vesperam dormietis in semitis Dodanim --
|
14 |
occurrentes sitienti ferte aquam qui habitatis terram austri cum panibus occurrite fugienti --
|
15 |
a facie enim gladiorum fugerunt a facie gladii inminentis a facie arcus extenti a facie gravis proelii --
|
16 |
quoniam haec dicit Dominus ad me adhuc in uno anno quasi in anno mercennarii et auferetur omnis gloria Cedar --
|
17 |
et reliquiae numeri sagittariorum fortium de filiis Cedar inminuentur Dominus enim Deus Israhel locutus est --
|