| Chapter 8 |
1 |
et dixit Dominus ad me sume tibi librum grandem et scribe in eo stilo hominis Velociter spolia detrahe Cito praedare --
|
2 |
et adhibui mihi testes fideles Uriam sacerdotem et Zacchariam filium Barachiae --
|
3 |
et accessi ad prophetissam et concepit et peperit filium et dixit Dominus ad me voca nomen eius Adcelera spolia detrahere Festina praedari --
|
4 |
quia antequam sciat puer vocare patrem suum et matrem suam auferetur fortitudo Damasci et spolia Samariae coram rege Assyriorum --
|
5 |
et adiecit Dominus loqui ad me adhuc dicens --
|
6 |
pro eo quod abiecit populus iste aquas Siloae quae vadunt cum silentio et adsumpsit magis Rasin et filium Romeliae --
|
7 |
propter hoc ecce Dominus adducet super eos aquas Fluminis fortes et multas regem Assyriorum et omnem gloriam eius et ascendet super omnes rivos eius et fluet super universas ripas eius --
|
8 |
et ibit per Iudam inundans et transiens usque ad collum veniet et erit extensio alarum eius implens latitudinem terrae tuae o Emmanuhel --
|
9 |
congregamini populi et vincimini et audite universae procul terrae confortamini et vincimini accingite vos et vincimini --
|
10 |
inite consilium et dissipabitur loquimini verbum et non fiet quia nobiscum Deus --
|
11 |
haec enim ait Dominus ad me sicut in forti manu erudivit me ne irem in via populi huius dicens --
|
12 |
non dicatis coniuratio omnia enim quae loquitur populus iste coniuratio est et timorem eius ne timeatis neque paveatis --
|
13 |
Dominum exercituum ipsum sanctificate ipse pavor vester et ipse terror vester --
|
14 |
et erit vobis in sanctificationem in lapidem autem offensionis et in petram scandali duabus domibus Israhel in laqueum et in ruinam habitantibus Hierusalem --
|
15 |
et offendent ex eis plurimi et cadent et conterentur et inretientur et capientur --
|
16 |
liga testimonium signa legem in discipulis meis --
|
17 |
et expectabo Dominum qui abscondit faciem suam a domo Iacob et praestolabor eum --
|
18 |
ecce ego et pueri quos mihi dedit Dominus in signum et in portentum Israhelis a Domino exercituum qui habitat in monte Sion --
|
19 |
et cum dixerint ad vos quaerite a pythonibus et a divinis qui stridunt in incantationibus suis numquid non populus a Deo suo requirit pro vivis a mortuis --
|
20 |
ad legem magis et ad testimonium quod si non dixerint iuxta verbum hoc non erit eis matutina lux --
|
21 |
et transibit per eam corruet et esuriet et cum esurierit irascetur et maledicet regi suo et Deo suo et suspiciet sursum --
|
22 |
et ad terram intuebitur et ecce tribulatio et tenebrae dissolutio angustia et caligo persequens et non poterit avolare de angustia sua --
|