| Chapter 8 |
1 |
quis mihi det te fratrem meum sugentem ubera matris meae ut inveniam te foris et deosculer et iam me nemo despiciat --
|
2 |
adprehendam te et ducam in domum matris meae ibi me docebis et dabo tibi poculum ex vino condito et mustum malorum granatorum meorum --
|
3 |
leva eius sub capite meo et dextera illius amplexabitur me --
|
4 |
adiuro vos filiae Hierusalem ne suscitetis et evigilare faciatis dilectam donec ipsa velit --
|
5 |
quae est ista quae ascendit de deserto deliciis affluens et nixa super dilectum suum sub arbore malo suscitavi te ibi corrupta est mater tua ibi violata est genetrix tua --
|
6 |
pone me ut signaculum super cor tuum ut signaculum super brachium tuum quia fortis est ut mors dilectio dura sicut inferus aemulatio lampades eius lampades ignis atque flammarum --
|
7 |
aquae multae non poterunt extinguere caritatem nec flumina obruent illam si dederit homo omnem substantiam domus suae pro dilectione quasi nihil despicient eum --
|
8 |
soror nostra parva et ubera non habet quid faciemus sorori nostrae in die quando adloquenda est --
|
9 |
si murus est aedificemus super eum propugnacula argentea si ostium est conpingamus illud tabulis cedrinis --
|
10 |
ego murus et ubera mea sicut turris ex quo facta sum coram eo quasi pacem repperiens --
|
11 |
vinea fuit Pacifico in ea quae habet populos tradidit eam custodibus vir adfert pro fructu eius mille argenteos --
|
12 |
vinea mea coram me est mille tui Pacifice et ducenti his qui custodiunt fructus eius --
|
13 |
quae habitas in hortis amici auscultant fac me audire vocem tuam --
|