| Chapter 31 |
1 |
verba Lamuhel regis visio qua erudivit eum mater sua --
|
2 |
quid dilecte mi quid dilecte uteri mei quid dilecte votorum meorum --
|
3 |
ne dederis mulieribus substantiam tuam et vias tuas ad delendos reges --
|
4 |
noli regibus o Lamuhel noli regibus dare vinum quia nullum secretum est ubi regnat ebrietas --
|
5 |
ne forte bibat et obliviscatur iudiciorum et mutet causam filiorum pauperis --
|
6 |
date siceram maerentibus et vinum his qui amaro sunt animo --
|
7 |
bibant ut obliviscantur egestatis suae et doloris non recordentur amplius --
|
8 |
aperi os tuum muto et causis omnium filiorum qui pertranseunt --
|
9 |
aperi os tuum decerne quod iustum est et iudica inopem et pauperem --
|
10 |
aleph mulierem fortem quis inveniet procul et de ultimis finibus pretium eius --
|
11 |
beth confidit in ea cor viri sui et spoliis non indigebit --
|
12 |
gimel reddet ei bonum et non malum omnibus diebus vitae suae --
|
13 |
deleth quaesivit lanam et linum et operata est consilio manuum suarum --
|
14 |
he facta est quasi navis institoris de longe portat panem suum --
|
15 |
vav et de nocte surrexit deditque praedam domesticis suis et cibaria ancillis suis --
|
16 |
zai consideravit agrum et emit eum de fructu manuum suarum plantavit vineam --
|
17 |
heth accinxit fortitudine lumbos suos et roboravit brachium suum --
|
18 |
teth gustavit quia bona est negotiatio eius non extinguetur in nocte lucerna illius --
|
19 |
ioth manum suam misit ad fortia et digiti eius adprehenderunt fusum --
|
20 |
caph manum suam aperuit inopi et palmas suas extendit ad pauperem --
|
21 |
lameth non timebit domui suae a frigoribus nivis omnes enim domestici eius vestiti duplicibus --
|
22 |
mem stragulam vestem fecit sibi byssus et purpura indumentum eius --
|
23 |
nun nobilis in portis vir eius quando sederit cum senatoribus terrae --
|
24 |
samech sindonem fecit et vendidit et cingulum tradidit Chananeo --
|
25 |
ain fortitudo et decor indumentum eius et ridebit in die novissimo --
|
26 |
phe os suum aperuit sapientiae et lex clementiae in lingua eius --
|
27 |
sade considerat semitas domus suae et panem otiosa non comedet --
|
28 |
coph surrexerunt filii eius et beatissimam praedicaverunt vir eius et laudavit eam --
|
29 |
res multae filiae congregaverunt divitias tu supergressa es universas --
|
30 |
sin fallax gratia et vana est pulchritudo mulier timens Dominum ipsa laudabitur --
|