| Chapter 25 |
1 |
haec quoque parabolae Salomonis quas transtulerunt viri Ezechiae regis Iuda --
|
2 |
gloria Dei celare verbum et gloria regum investigare sermonem --
|
3 |
caelum sursum et terra deorsum et cor regum inscrutabile --
|
4 |
aufer robiginem de argento et egredietur vas purissimum --
|
5 |
aufer impietatem de vultu regis et firmabitur iustitia thronus eius --
|
6 |
ne gloriosus appareas coram rege et in loco magnorum ne steteris --
|
7 |
melius est enim ut dicatur tibi ascende huc quam ut humilieris coram principe --
|
8 |
quae viderunt oculi tui ne proferas in iurgio cito ne postea emendare non possis cum dehonestaveris amicum tuum --
|
9 |
causam tuam tracta cum amico tuo et secretum extraneo non reveles --
|
10 |
ne forte insultet tibi cum audierit et exprobrare non cesset --
|
11 |
mala aurea in lectis argenteis qui loquitur verbum in tempore suo --
|
12 |
inauris aurea et margaritum fulgens qui arguit sapientem et aurem oboedientem --
|
13 |
sicut frigus nivis in die messis ita legatus fidelis ei qui misit eum animam illius requiescere facit --
|
14 |
nubes et ventus et pluviae non sequentes vir gloriosus et promissa non conplens --
|
15 |
patientia lenietur princeps et lingua mollis confringet duritiam --
|
16 |
mel invenisti comede quod sufficit tibi ne forte saturatus evomas illud --
|
17 |
subtrahe pedem tuum de domo proximi tui nequando satiatus oderit te --
|
18 |
iaculum et gladius et sagitta acuta homo qui loquitur contra proximum suum testimonium falsum --
|
19 |
dens putridus et pes lapsus qui sperat super infideli in die angustiae --
|
20 |
et amittit pallium in die frigoris acetum in nitro et qui cantat carmina cordi pessimo --
|
21 |
si esurierit inimicus tuus ciba illum et si sitierit da ei aquam bibere --
|
22 |
prunam enim congregabis super caput eius et Dominus reddet tibi --
|
23 |
ventus aquilo dissipat pluvias et facies tristis linguam detrahentem --
|
24 |
melius est sedere in angulo domatis quam cum muliere litigiosa et in domo communi --
|
25 |
aqua frigida animae sitienti et nuntius bonus de terra longinqua --
|
26 |
fons turbatus pede et vena corrupta iustus cadens coram impio --
|
27 |
sicut qui mel multum comedit non est ei bonum sic qui scrutator est maiestatis opprimitur gloria --
|
28 |
sicut urbs patens et absque murorum ambitu ita vir qui non potest in loquendo cohibere spiritum suum --
|