| Chapter 23 |
1 |
quando sederis ut comedas cum principe diligenter adtende quae posita sunt ante faciem tuam --
|
2 |
et statue cultrum in gutture tuo si tamen habes in potestate animam tuam --
|
3 |
ne desideres de cibis eius in quo est panis mendacii --
|
4 |
noli laborare ut diteris sed prudentiae tuae pone modum --
|
5 |
ne erigas oculos tuos ad opes quas habere non potes quia facient sibi pinnas quasi aquilae et avolabunt in caelum --
|
6 |
ne comedas cum homine invido et ne desideres cibos eius --
|
7 |
quoniam in similitudinem arioli et coniectoris aestimat quod ignorat comede et bibe dicet tibi et mens eius non est tecum --
|
8 |
cibos quos comederas evomes et perdes pulchros sermones tuos --
|
9 |
in auribus insipientium ne loquaris quia despicient doctrinam eloquii tui --
|
10 |
ne adtingas terminos parvulorum et agrum pupillorum ne introeas --
|
11 |
propinquus enim eorum Fortis est et ipse iudicabit contra te causam illorum --
|
12 |
ingrediatur ad doctrinam cor tuum et aures tuae ad verba scientiae --
|
13 |
noli subtrahere a puero disciplinam si enim percusseris eum virga non morietur --
|
14 |
tu virga percuties eum et animam eius de inferno liberabis --
|
15 |
fili mi si sapiens fuerit animus tuus gaudebit tecum cor meum --
|
16 |
et exultabunt renes mei cum locuta fuerint rectum labia tua --
|
17 |
non aemuletur cor tuum peccatores sed in timore Domini esto tota die --
|
18 |
quia habebis spem in novissimo et praestolatio tua non auferetur --
|
19 |
audi fili mi et esto sapiens et dirige in via animum tuum --
|
20 |
noli esse in conviviis potatorum nec in comesationibus eorum qui carnes ad vescendum conferunt --
|
21 |
quia vacantes potibus et dantes symbola consumentur et vestietur pannis dormitatio --
|
22 |
audi patrem tuum qui genuit te et ne contemnas cum senuerit mater tua --
|
23 |
veritatem eme et noli vendere sapientiam et doctrinam et intellegentiam --
|
24 |
exultat gaudio pater iusti qui sapientem genuit laetabitur in eo --
|
25 |
gaudeat pater tuus et mater tua et exultet quae genuit te --
|
26 |
praebe fili mi cor tuum mihi et oculi tui vias meas custodiant --
|
27 |
fovea enim profunda est meretrix et puteus angustus aliena --
|
28 |
insidiatur in via quasi latro et quos incautos viderit interficit --
|
29 |
cui vae cuius patri vae cui rixae cui foveae cui sine causa vulnera cui suffusio oculorum --
|
30 |
nonne his qui morantur in vino et student calicibus epotandis --
|
31 |
ne intuearis vinum quando flavescit cum splenduerit in vitro color eius ingreditur blande --
|
32 |
sed in novissimo mordebit ut coluber et sicut regulus venena diffundet --
|
33 |
oculi tui videbunt extraneas et cor tuum loquetur perversa --
|
34 |
et eris sicut dormiens in medio mari et quasi sopitus gubernator amisso clavo --
|
35 |
et dices verberaverunt me sed non dolui traxerunt me et ego non sensi quando evigilabo et rursum vina repperiam --
|