| Chapter 16 |
1 |
hominis est animum praeparare et Dei gubernare linguam --
|
2 |
omnes viae hominum patent oculis eius spirituum ponderator est Dominus --
|
3 |
revela Domino opera tua et dirigentur cogitationes tuae --
|
4 |
universa propter semet ipsum operatus est Dominus impium quoque ad diem malum --
|
5 |
abominatio Domini omnis arrogans etiam si manus ad manum fuerit non erit innocens --
|
6 |
misericordia et veritate redimitur iniquitas et in timore Domini declinatur a malo --
|
7 |
cum placuerint Domino viae hominis inimicos quoque eius convertet ad pacem --
|
8 |
melius est parum cum iustitia quam multi fructus cum iniquitate --
|
9 |
cor hominis disponet viam suam sed Domini est dirigere gressus eius --
|
10 |
divinatio in labiis regis in iudicio non errabit os eius --
|
11 |
pondus et statera iudicia Domini sunt et opera eius omnes lapides sacculi --
|
12 |
abominabiles regi qui agunt impie quoniam iustitia firmatur solium --
|
13 |
voluntas regum labia iusta qui recta loquitur diligetur --
|
14 |
indignatio regis nuntii mortis et vir sapiens placabit eam --
|
15 |
in hilaritate vultus regis vita et clementia eius quasi imber serotinus --
|
16 |
posside sapientiam quia auro melior est et adquire prudentiam quia pretiosior est argento --
|
17 |
semita iustorum declinat mala custos animae suae servat viam suam --
|
18 |
contritionem praecedit superbia et ante ruinam exaltatur spiritus --
|
19 |
melius est humiliari cum mitibus quam dividere spolia cum superbis --
|
20 |
eruditus in verbo repperiet bona et qui in Domino sperat beatus est --
|
21 |
qui sapiens corde est appellabitur prudens et qui dulcis eloquio maiora percipiet --
|
22 |
fons vitae eruditio possidentis doctrina stultorum fatuitas --
|
23 |
cor sapientis erudiet os eius et labiis illius addet gratiam --
|
24 |
favus mellis verba conposita dulcedo animae et sanitas ossuum --
|
25 |
est via quae videtur homini recta et novissimum eius ducit ad mortem --
|
26 |
anima laborantis laborat sibi quia conpulit eum os suum --
|
27 |
vir impius fodit malum et in labiis eius ignis ardescit --
|
28 |
homo perversus suscitat lites et verbosus separat principes --
|
29 |
vir iniquus lactat amicum suum et ducit eum per viam non bonam --
|
30 |
qui adtonitis oculis cogitat prava mordens labia sua perficit malum --
|
31 |
corona dignitatis senectus in viis iustitiae repperietur --
|
32 |
melior est patiens viro forte et qui dominatur animo suo expugnatore urbium --
|
33 |
sortes mittuntur in sinu sed a Domino temperantur --
|