| Chapter 14 |
1 |
sapiens mulier aedificavit domum suam insipiens instructam quoque destruet manibus --
|
2 |
ambulans recto itinere et timens Deum despicitur ab eo qui infami graditur via --
|
3 |
in ore stulti virga superbiae labia sapientium custodiunt eos --
|
4 |
ubi non sunt boves praesepe vacuum est ubi autem plurimae segetes ibi manifesta fortitudo bovis --
|
5 |
testis fidelis non mentietur profert mendacium testis dolosus --
|
6 |
quaerit derisor sapientiam et non inveniet doctrina prudentium facilis --
|
7 |
vade contra virum stultum et nescito labia prudentiae --
|
8 |
sapientia callidi est intellegere viam suam et inprudentia stultorum errans --
|
9 |
stultis inludet peccatum inter iustos morabitur gratia --
|
10 |
cor quod novit amaritudinem animae suae in gaudio eius non miscebitur extraneus --
|
11 |
domus impiorum delebitur tabernacula iustorum germinabunt --
|
12 |
est via quae videtur homini iusta novissima autem eius deducunt ad mortem --
|
13 |
risus dolore miscebitur et extrema gaudii luctus occupat --
|
14 |
viis suis replebitur stultus et super eum erit vir bonus --
|
15 |
innocens credit omni verbo astutus considerat gressus suos --
|
16 |
sapiens timet et declinat malum stultus transilit et confidit --
|
17 |
inpatiens operabitur stultitiam et vir versutus odiosus est --
|
18 |
possidebunt parvuli stultitiam et astuti expectabunt scientiam --
|
19 |
iacebunt mali ante bonos et impii ante portas iustorum --
|
20 |
etiam proximo suo pauper odiosus erit amici vero divitum multi --
|
21 |
qui despicit proximum suum peccat qui autem miseretur pauperi beatus erit --
|
22 |
errant qui operantur malum misericordia et veritas praeparant bona --
|
23 |
in omni opere erit abundantia ubi autem verba sunt plurima frequenter egestas --
|
24 |
corona sapientium divitiae eorum fatuitas stultorum inprudentia --
|
25 |
liberat animas testis fidelis et profert mendacia versipellis --
|
26 |
in timore Domini fiducia fortitudinis et filiis eius erit spes --
|
27 |
timor Domini fons vitae ut declinet a ruina mortis --
|
28 |
in multitudine populi dignitas regis et in paucitate plebis ignominia principis --
|
29 |
qui patiens est multa gubernatur prudentia qui autem inpatiens exaltat stultitiam suam --
|
30 |
vita carnium sanitas cordis putredo ossuum invidia --
|
31 |
qui calumniatur egentem exprobrat factori eius honorat autem eum qui miseretur pauperis --
|
32 |
in malitia sua expelletur impius sperat autem iustus in morte sua --
|
33 |
in corde prudentis requiescit sapientia et indoctos quoque erudiet --
|
34 |
iustitia elevat gentem miseros facit populos peccatum --
|
35 |
acceptus est regi minister intellegens iracundiam eius inutilis sustinebit --
|