| Chapter 12 |
1 |
qui diligit disciplinam diligit scientiam qui autem odit increpationes insipiens est --
|
2 |
qui bonus est hauriet a Domino gratiam qui autem confidit cogitationibus suis impie agit --
|
3 |
non roborabitur homo ex impietate et radix iustorum non commovebitur --
|
4 |
mulier diligens corona viro suo et putredo in ossibus eius quae confusione res dignas gerit --
|
5 |
cogitationes iustorum iudicia et consilia impiorum fraudulentia --
|
6 |
verba impiorum insidiantur sanguini os iustorum liberabit eos --
|
7 |
verte impios et non erunt domus autem iustorum permanebit --
|
8 |
doctrina sua noscetur vir qui autem vanus et excors est patebit contemptui --
|
9 |
melior est pauper et sufficiens sibi quam gloriosus et indigens pane --
|
10 |
novit iustus animas iumentorum suorum viscera autem impiorum crudelia --
|
11 |
qui operatur terram suam saturabitur panibus qui autem sectatur otium stultissimus est --
|
12 |
desiderium impii munimentum est pessimorum radix autem iustorum proficiet --
|
13 |
propter peccata labiorum ruina proximat malo effugiet autem iustus de angustia --
|
14 |
de fructu oris sui unusquisque replebitur bonis et iuxta opera manuum suarum retribuetur ei --
|
15 |
via stulti recta in oculis eius qui autem sapiens est audit consilia --
|
16 |
fatuus statim indicat iram suam qui autem dissimulat iniuriam callidus est --
|
17 |
qui quod novit loquitur index iustitiae est qui autem mentitur testis est fraudulentus --
|
18 |
est qui promittit et quasi gladio pungitur conscientiae lingua autem sapientium sanitas est --
|
19 |
labium veritatis firmum erit in perpetuum qui autem testis est repentinus concinnat linguam mendacii --
|
20 |
dolus in corde cogitantium mala qui autem ineunt pacis consilia sequitur eos gaudium --
|
21 |
non contristabit iustum quicquid ei acciderit impii autem replebuntur malo --
|
22 |
abominatio Domino labia mendacia qui autem fideliter agunt placent ei --
|
23 |
homo versutus celat scientiam et cor insipientium provocabit stultitiam --
|
24 |
manus fortium dominabitur quae autem remissa est tributis serviet --
|
25 |
maeror in corde viri humiliabit illud et sermone bono laetificabitur --
|
26 |
qui neglegit damnum propter amicum iustus est iter autem impiorum decipiet eos --
|
27 |
non inveniet fraudulentus lucrum et substantia hominis erit auri pretium --
|
28 |
in semita iustitiae vita iter autem devium ducit ad mortem --
|