| Chapter 11 |
1 |
statera dolosa abominatio apud Dominum et pondus aequum voluntas eius --
|
2 |
ubi fuerit superbia ibi erit et contumelia ubi autem humilitas ibi et sapientia --
|
3 |
simplicitas iustorum diriget eos et subplantatio perversorum vastabit illos --
|
4 |
non proderunt divitiae in die ultionis iustitia autem liberabit a morte --
|
5 |
iustitia simplicis diriget viam eius et in impietate sua corruet impius --
|
6 |
iustitia rectorum liberabit eos et in insidiis suis capientur iniqui --
|
7 |
mortuo homine impio nulla erit ultra spes et expectatio sollicitorum peribit --
|
8 |
iustus de angustia liberatus est et tradetur impius pro eo --
|
9 |
simulator ore decipit amicum suum iusti autem liberabuntur scientia --
|
10 |
in bonis iustorum exultabit civitas et in perditione impiorum erit laudatio --
|
11 |
benedictione iustorum exaltabitur civitas et ore impiorum subvertetur --
|
12 |
qui despicit amicum suum indigens corde est vir autem prudens tacebit --
|
13 |
qui ambulat fraudulenter revelat arcana qui autem fidelis est animi celat commissum --
|
14 |
ubi non est gubernator populus corruet salus autem ubi multa consilia --
|
15 |
adfligetur malo qui fidem facit pro extraneo qui autem cavet laqueos securus erit --
|
16 |
mulier gratiosa inveniet gloriam et robusti habebunt divitias --
|
17 |
benefacit animae suae vir misericors qui autem crudelis est et propinquos abicit --
|
18 |
impius facit opus instabile seminanti autem iustitiam merces fidelis --
|
19 |
clementia praeparat vitam et sectatio malorum mortem --
|
20 |
abominabile Domino pravum cor et voluntas eius in his qui simpliciter ambulant --
|
21 |
manus in manu non erit innocens malus semen autem iustorum salvabitur --
|
22 |
circulus aureus in naribus suis mulier pulchra et fatua --
|
23 |
desiderium iustorum omne bonum est praestolatio impiorum furor --
|
24 |
alii dividunt propria et ditiores fiunt alii rapiunt non sua et semper in egestate sunt --
|
25 |
anima quae benedicit inpinguabitur et qui inebriat ipse quoque inebriabitur --
|
26 |
qui abscondit frumenta maledicetur in populis benedictio autem super caput vendentium --
|
27 |
bene consurgit diluculo qui quaerit bona qui autem investigator malorum est opprimetur ab eis --
|
28 |
qui confidet in divitiis suis corruet iusti autem quasi virens folium germinabunt --
|
29 |
qui conturbat domum suam possidebit ventos et qui stultus est serviet sapienti --
|
30 |
fructus iusti lignum vitae et qui suscipit animas sapiens est --
|
31 |
si iustus in terra recipit quanto magis impius et peccator --
|