| Chapter 9 |
1 |
sapientia aedificavit sibi domum excidit columnas septem --
|
2 |
immolavit victimas suas miscuit vinum et proposuit mensam suam --
|
3 |
misit ancillas suas ut vocarent ad arcem et ad moenia civitatis --
|
4 |
si quis est parvulus veniat ad me et insipientibus locuta est --
|
5 |
venite comedite panem meum et bibite vinum quod miscui vobis --
|
6 |
relinquite infantiam et vivite et ambulate per vias prudentiae --
|
7 |
qui erudit derisorem ipse sibi facit iniuriam et qui arguit impium generat maculam sibi --
|
8 |
noli arguere derisorem ne oderit te argue sapientem et diliget te --
|
9 |
da sapienti et addetur ei sapientia doce iustum et festinabit accipere --
|
10 |
principium sapientiae timor Domini et scientia sanctorum prudentia --
|
11 |
per me enim multiplicabuntur dies tui et addentur tibi anni vitae --
|
12 |
si sapiens fueris tibimet ipsi eris si inlusor solus portabis malum --
|
13 |
mulier stulta et clamosa plenaque inlecebris et nihil omnino sciens --
|
14 |
sedit in foribus domus suae super sellam in excelso urbis loco --
|
15 |
ut vocaret transeuntes viam et pergentes itinere suo --
|
16 |
quis est parvulus declinet ad me et vecordi locuta est --
|
17 |
aquae furtivae dulciores sunt et panis absconditus suavior --
|
18 |
et ignoravit quod gigantes ibi sint et in profundis inferni convivae eius --
|