| Chapter 2 |
1 |
fili mi si susceperis sermones meos et mandata mea absconderis penes te --
|
2 |
ut audiat sapientiam auris tua inclina cor tuum ad noscendam prudentiam --
|
3 |
si enim sapientiam invocaveris et inclinaveris cor tuum prudentiae --
|
4 |
si quaesieris eam quasi pecuniam et sicut thesauros effoderis illam --
|
5 |
tunc intelleges timorem Domini et scientiam Dei invenies --
|
6 |
quia Dominus dat sapientiam et ex ore eius scientia et prudentia --
|
7 |
custodiet rectorum salutem et proteget gradientes simpliciter --
|
8 |
servans semitas iustitiae et vias sanctorum custodiens --
|
9 |
tunc intelleges iustitiam et iudicium et aequitatem et omnem semitam bonam --
|
10 |
si intraverit sapientia cor tuum et scientia animae tuae placuerit --
|
11 |
consilium custodiet te prudentia servabit te --
|
12 |
ut eruaris de via mala ab homine qui perversa loquitur --
|
13 |
qui relinquunt iter rectum et ambulant per vias tenebrosas --
|
14 |
qui laetantur cum malefecerint et exultant in rebus pessimis --
|
15 |
quorum viae perversae et infames gressus eorum --
|
16 |
ut eruaris a muliere aliena et ab extranea quae mollit sermones suos --
|
17 |
et relinquit ducem pubertatis suae --
|
18 |
et pacti Dei sui oblita est inclinata est enim ad mortem domus eius et ad impios semitae ipsius --
|
19 |
omnes qui ingrediuntur ad eam non revertentur nec adprehendent semitas vitae --
|
20 |
ut ambules in via bona et calles iustorum custodias --
|
21 |
qui enim recti sunt habitabunt in terra et simplices permanebunt in ea --
|
22 |
impii vero de terra perdentur et qui inique agunt auferentur ex ea --
|